Charter Document - 00780056

Charter Document - 00780056


Charter Number: 00780056
Cartulary Title: The Chartulary of St. John of Pontefract
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Absolution
Date: 1247
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis Walterus de Kirkam decanus Eboracensis salutem in domino Noveritis nos mandatum venerabilis patris O dei gratia Portuensis et sancte Ruffine episcopi recepisse in hec verba [] Hujus igitur auctoritate mandati dictum priorem ab excommunicatione qua innodatus fuit absolvimus et suspensione dicti conventus relaxavimus et cum hiis qui medio tempore irregularitatem contraxerint dispensavimus In cujus rei testimonium litteris presentibus sigillum nostrum apposuimus Datum apud Eboracum anno domini millesimo ducentesimo xl septimo in crastino Sancti Andree apostoli

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis Walterus de Kirkam decanus Eboracensis salutem in domino Noveritis nos mandatum venerabilis patris O dei gratia Portuensis et sancte Ruffine episcopi recepisse in hec verba []embed Hujus igitur auctoritate mandati dictum priorem ab excommunicatione qua innodatus fuit absolvimus et suspensione dicti conventus relaxavimus et cum hiis qui medio tempore irregularitatem contraxerint dispensavimus In cujus rei testimonium litteris presentibus sigillum nostrum apposuimus Datum apud Eboracum anno domini millesimo ducentesimo xl septimo in crastino Sancti Andree apostolidate