Charter Document - 00729209

Charter Document - 00729209


Charter Number: 00729209
Cartulary Title: The Lanercost Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1250 - 1255
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus [] videlicet quod cum plures controversie mote essent inter dominum Thomam de Moleton et Matillda uxorem suam ex una parte et priorem et conventum de Lanrecost ex altera videlicet quod dicti Thomas et Matillda concesserunt pro se et heredibus suis quod dicti prior et conventus habeant duos wodewardos in dominicis suis tam in boscis eiusdem prioris quam extra cum arcubus et sagittis ita tamen quod ipsi wodewardi antequam habeant aliquam potestatem in balliva sua veniant ad curiam dictorum Thome et Matillde apud Hyrthinton per presentationem dictorum prioris et conventus vel eorum ballivi et ibi facient sacramentum de venatione fideliter conservanda ad opus dictorum Thome et Matillde et heredum suorum

Source (click image below to view full size)