Charter Document - 00720209
Charter Number: | 00720209 |
---|---|
Cartulary Title: | The Lanercost Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo nono die Mercurii proxima post Assumptionem beate Marie apud Karl coram domino Henrico de Bathon domini regis justiciario et sociis suis convenit inter priorem et conventum de Lanrecost ex una parte et dominum Thomam de Moleton et Matildam uxorem eius ex altera super diversis contentionibus inter eos motis Videlicet quod idem prior et conventus retrahent se de omnibus brevibus et querelis que dicto die impetrata fuerunt vel habuerunt versus eosdem Thomam et Matildam tam in curia domini regis quam in comitatu Cumberl et similiter idem Thomas et Matilda retrahent se de omnibus brevibus et querelis que dicto die fuerunt impetrata vel habuerunt versus eosdem priorem et conventum in eodem comitatu ita quod omnia placita hinc inde mota cum brevibus vel sine brevibus de cetero pro nullis habebuntur Convenit etiam inter eos quod per sacramentum duodecim proborum et legalium hominum scilicet per dominum Willelmum de Vallibus Rogerum de Leuinton Eudonem de Skirewyth et Adam de Thirlewall qui super sacramentum suum eligent ad se octo probos et legales homines per quorum sacramentum secundum tenorem et pro portum cartarum eorundem prioris et conventus quas habent de dono et concessione antecessorum ipsius Matillde fiant certe mete et divise inter terras et tenementa boscum moras et pasturas ipsorum Thome et Matilide et predictorum prioris et conventus in Gillesland sub hac forma videlicet quod idem prior et conventus habeant et inperpetuum teneant quicquid continetur infra predictas metas et divisas et secundum quod habuerunt seisinam anno et die quo feofati fuerunt Et si quid contineatur infra predictas divisas et seisinam inde non habuerunt idem Thomas et Matilda quod defuerit eisdem priori et conventui restituent si de eo quod eisdem priori et conventui defuerit predicti Thome et Matillda in possessione fuerint si vero predicti prior et conventus occupaverint terram tenementum boscum moram pasturam vel aliquid aliud in Gillesland extra metas et divisas in cartis ipsorum contentas in forma qua predictum est per visum et sacramentum predictorum xii eisdem Thome et Matillde restituetur incontinenti absque aliquo jure vel clamio quod idem prior et conventus unquam inde habere possint Et pro hac conventione concesserunt iidem Thomas et Matillda ipsis priori et conventui omnes libertates quas prius eis concesserant per quandam conventionem que inter eos facta fuit sub hac forma [] Et licebit dictis priori et conventui habere quatuor leporarios et quatuor brachetos currentes ad capiendas vulpes et lepores et omne animal quod vocatur ci obest Et licebit dictis priori et conventui habere parcum suum de Warthcoleman clausum pro voluntate sua sine saltario per easdem divisas que fuerunt die huius compositionis facte Licebit etiam eisdem habere clausturas per totum dominicum suum ubicunque voluerint ita tamen quod fere liberum possint habere ingressum et egressum Licebit etiam omnibus hominibus dictorum prioris et conventus ferre arcus et sagittas per totam baroniam Gillesland in viis et semitis Et concedunt ex utraque parte quod omnia predicta in curia domini regis debent cyrograffari Et preterea concesserunt eis quod hayas de quibus idem prior et conventus tulerunt assisas nove disseisine versus eosdem Thomam et Matilidam coram predicto domino Henrico et sociis suis sive per visum predictorum duodecim secundum assisam foreste et secundum quod prius inter eos convenit possint relevare et relevatas in pace tenere Et ad istam conventionem fideliter observandam tam predictus prior quam predictus Thomas fide media se astrinxerunt Et ad maiorem securitatem huic scripto in modum cyrograffi confecto alternatim signa sua apposuerunt Et venient in curia domini regis et omnia predicta per finem in eadem curia factam confirmabunt Hiis testibus domino Henrico de Bathon Ricardo de Syreburn [] Martino de Litilebur Roberto de Castelkayroc Wiilelmo de Vallibus Willelmo de Wardewyc Rogero de Leuinton et aliis
Markups
Names Markup:
Anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo nono die Mercurii proxima post Assumptionem beate Mariedate apud Karl coram domino Henrico de Bathon domini regis justiciario et sociis suis convenit inter priorem et conventum de Lanrecost ex una parte et dominum Thomam de Moleton et Matildam uxorem eius ex altera super diversis contentionibus inter eos motis Videlicet quod idem prior et conventus retrahent se de omnibus brevibus et querelis que dicto die impetrata fuerunt vel habuerunt versus eosdem Thomam et Matildam tam in curia domini regis quam in comitatu Cumberl et similiter idem Thomas et Matilda retrahent se de omnibus brevibus et querelis que dicto die fuerunt impetrata vel habuerunt versus eosdem priorem et conventum in eodem comitatu ita quod omnia placita hinc inde mota cum brevibus vel sine brevibus de cetero pro nullis habebuntur Convenit etiam inter eos quod per sacramentum duodecim proborum et legalium hominum scilicet per dominum Willelmum de Vallibus Rogerum de Leuinton Eudonem de Skirewyth et Adam de Thirlewall qui super sacramentum suum eligent ad se octo probos et legales homines per quorum sacramentum secundum tenorem et pro portum cartarum eorundem prioris et conventus quas habent de dono et concessione antecessorum ipsius Matillde fiant certe mete et divise inter terras et tenementa boscum moras et pasturas ipsorum Thome et Matilide et predictorum prioris et conventus in Gillesland sub hac forma videlicet quod idem prior et conventus habeant et inperpetuum teneant quicquid continetur infra predictas metas et divisas et secundum quod habuerunt seisinam anno et die quo feofati fuerunt Et si quid contineatur infra predictas divisas et seisinam inde non habuerunt idem Thomas et Matilda quod defuerit eisdem priori et conventui restituent si de eo quod eisdem priori et conventui defuerit predicti Thome et Matillda in possessione fuerint si vero predicti prior et conventus occupaverint terram tenementum boscum moram pasturam vel aliquid aliud in Gillesland extra metas et divisas in cartis ipsorum contentas in forma qua predictum est per visum et sacramentum predictorum xii eisdem Thome et Matillde restituetur incontinenti absque aliquo jure vel clamio quod idem prior et conventus unquam inde habere possint Et pro hac conventione concesserunt iidem Thomas et Matillda ipsis priori et conventui omnes libertates quas prius eis concesserant per quandam conventionem que inter eos facta fuit sub hac forma []embed Et licebit dictis priori et conventui habere quatuor leporarios et quatuor brachetos currentes ad capiendas vulpes et lepores et omne animal quod vocatur ci obest Et licebit dictis priori et conventui habere parcum suum de Warthcoleman clausum pro voluntate sua sine saltario per easdem divisas que fuerunt die huius compositionis facte Licebit etiam eisdem habere clausturas per totum dominicum suum ubicunque voluerint ita tamen quod fere liberum possint habere ingressum et egressum Licebit etiam omnibus hominibus dictorum prioris et conventus ferre arcus et sagittas per totam baroniam Gillesland in viis et semitis Et concedunt ex utraque parte quod omnia predicta in curia domini regis debent cyrograffari Et preterea concesserunt eis quod hayas de quibus idem prior et conventus tulerunt assisas nove disseisine versus eosdem Thomam et Matilidam coram predicto domino Henrico et sociis suis sive per visum predictorum duodecim secundum assisam foreste et secundum quod prius inter eos convenit possint relevare et relevatas in pace tenere Et ad istam conventionem fideliter observandam tam predictus prior quam predictus Thomas fide media se astrinxerunt Et ad maiorem securitatem huic scripto in modum cyrograffi confecto alternatim signa sua apposuerunt Et venient in curia domini regis et omnia predicta per finem in eadem curia factam confirmabunt Hiis testibus domino Henrico de Bathon Ricardo de Syreburn [] Martino de Litilebur Roberto de Castelkayroc Wiilelmo de Vallibus Willelmo de Wardewyc Rogero de Leuinton et aliis