Charter Document - 00720251
Charter Number: | 00720251 |
---|---|
Cartulary Title: | The Lanercost Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation, Inspeximus |
Date: | 1308 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus prior Karlioli et eiusdem loci conventus salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod nos literas venerabilis patris domini Johannis Dei gracia Karliolensis episcopi inspeximus in hec verba [] Nos igitur religiosorum virorum predictorum prioris et conventus de Lanrecost promotionem et commodum affectantes collationem concessionem donationem et appropriationem ecclesie de Carlaton supradicte per venerabilem patrem dominum Johannem episcopum prefatum eisdem religiosis in forma factas superius memorata quatenus possumus approbamus ratificamus et pro nobis inperpetuum et successoribus nostris communi consilio totius capituli nostri ex certa conscientia confirmamus In cuius rei testimonium presentem paginam sigilli nostri communis munimine fecimus roborari Datum apud Karliolum quinto idus Novembris anno supradicto
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Robertus prior Karlioliname et eiusdem loci conventusname salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod nos literas venerabilis patris domini Johannis Dei gracia Karliolensis episcopi inspeximus in hec verba []embed Nos igitur religiosorum virorum predictorum priorisname et conventus de Lanrecostname promotionem et commodum affectantes collationem concessionem donationem et appropriationem ecclesie de Carlaton supradicte per venerabilem patrem dominum Johannem episcopumname prefatum eisdem religiosis in forma factas superius memorata quatenus possumus approbamus ratificamus et pro nobis inperpetuum et successoribus nostris communi consilio totius capituli nostri ex certa conscientia confirmamus In cuius rei testimonium presentem paginam sigilli nostri communis munimine fecimus roborari Datum apud Karliolum quinto idus Novembris anno supradictodate