Charter Document - 00699271
Charter Number: | 00699271 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Tutbury Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis priori sancti Andree et magistro scolarum et decano de Norhampton salutem et apostolicam benediccionem Conquesti sunt nobis prior et conventus de Dunstaple quod abbas et conventus de Wouburne Cistercien ordinis et quidam alii clerici et laici Linc et Coventr dioecesium super decimis et rebus aliis injuriantur eisdem Quo circa discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellacione remota fine debito terminetis facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem cessante appellacione cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum nihilominus exequantur Dat Lateran xvi kalendas Julii pontificatus nostri anno x