Charter Document - 00690271
| Charter Number: | 00690271 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Tutbury Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
| Date: | 1227 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit prior sancti Andree magister scholarum et decanus Norhampton eternam in domino salutem Mandatum domini pape in hec verba suscepimus [] Hujus igitur auctoritate mandati partibus in presencia nostra constitutis lis sub hac forma amicabili composicione quievit videlicet quod prior et conventus Tuttisbur dimiserunt priori et conventui de Dunstaple ad perpetuam firmam omnes decimas tam garbarum quam aliorum proventuum in quibus aliquando jus habuerunt in parochia de Bradeburne scilicet duas partes omnium decimarum de dominicis de Tiscinton et de Bracinton inperpetuum possidendas solvendo annuatim dictis priori et conventui de Tuttebur decem sexteria avene racionabiliter pacabilia ad mensuram de Essebur medietatem scilicet infra octabas sancti Andree apud Tiscinton et aliam medietatem infra octabas purificacionis beate Marie apud Bracinton vel Tiscinton ad eleccionem canonicorum Et si forte quod absit in solucione cessaverint solvent nomine pene predictis priori et monachis viginti solidos subicientes se jurisdiccioni archidiaconi Derb[] quicumque pro tempore fuerit vel ejus vices gerentes ut ipse appellacione remota possit eosdem canonicos tam ad solucionem dicte firme quam pene prenominate si fuerit commissa Si autem a predictis priore et conventu de Dunstaple dicte decime evincantur dictam firmam dictis priori et conventui de Tuttesbir evictionem non persolvent Utraque autem pars fideliter promisit sine dolo et fraude predictam convencionem firmiter observare in omnibus tam impetratis quam impetrandis renunciavit quominus composicio ista irrefragabiliter observetur et si que fuerint impetrata ipso jure viribus careant Hanc autem composicionem auctoritate nostra confirmavimus Et in hujus rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus simul cum sigillis parcium Acta circa festum sancti Bartholomei anno gracie mccxxvii
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit prior sancti Andree magister scholarum et decanus Norhamptonname eternam in domino salutem Mandatum domini pape in hec verba suscepimus []embed Hujus igitur auctoritate mandati partibus in presencia nostra constitutis lis sub hac forma amicabili composicione quievit videlicet quod priorname et conventus Tuttisburname dimiserunt prioriname et conventui de Dunstaplename ad perpetuam firmam omnes decimas tam garbarum quam aliorum proventuum in quibus aliquando jus habuerunt in parochia de Bradeburne scilicet duas partes omnium decimarum de dominicis de Tiscinton et de Bracinton inperpetuum possidendas solvendo annuatim dictis prioriname et conventui de Tutteburname decem sexteria avene racionabiliter pacabilia ad mensuram de Essebur medietatem scilicet infra octabas sancti Andree apud Tiscinton et aliam medietatem infra octabas purificacionis beate Marie apud Bracinton vel Tiscinton ad eleccionem canonicorum Et si forte quod absit in solucione cessaverint solvent nomine pene predictis prioriname et monachisname viginti solidos subicientes se jurisdiccioni archidiaconi Derbname[] quicumque pro tempore fuerit vel ejus vices gerentes ut ipse appellacione remota possit eosdem canonicosname tam ad solucionem dicte firme quam pene prenominate si fuerit commissa Si autem a predictis priorename et conventu de Dunstaplename dicte decime evincantur dictam firmam dictis prioriname et conventui de Tuttesbirname evictionem non persolvent Utraque autem pars fideliter promisit sine dolo et fraude predictam convencionem firmiter observare in omnibus tam impetratis quam impetrandis renunciavit quominus composicio ista irrefragabiliter observetur et si que fuerint impetrata ipso jure viribus careant Hanc autem composicionem auctoritate nostra confirmavimus Et in hujus rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus simul cum sigillis parcium Acta circa festum sancti Bartholomei anno gracie mccxxviidate
