Charter Document - 00641279
Charter Number: | 00641279 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1278 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis presentes literas inspecturis vel audituris Robertus decanus et capitulum Sarum salutem in Domino sempiternam Mos est sacratissimus et pietas ecclesiarum ut [iis] qui locis religiosis et sanctis collegiis aliqua conferunt beneficia temporalia beneficia sibi grata vicissitudine rependantur Cum igitur venerabilis pater ac dominus noster Egidius Dei gratia Sarum episcopus et bone memorie Willelmus de Eboraco predecessor ejus in augmentum commune ecclesie nostre multa nobis contulerunt beneficia communiter et concorditer volumus et concedimus pro nobis et successoribus nostris quod prefati Willelmi de cetero necnon et ipsius domini Egidii post obitum ejus anniversarium in ecclesia nostra celebretur in perpetuum in divinis obsequiis elemosinis ac aliis piis operibus per omnia sicut anniversarium bone memorie Herberti ecclesie nostre episcopi statutum et consuetum est celebrari Nos vero pro nobis et successoribus nostris onera que ad anniversarium predictorum Willelmi et Egidii predicto modo faciendum incumbent de fructibus ecclesie de Wermenistre quos salva vicaria competenti prefatus dominus noster Egidius in proprios usus commune nostre caritatis intuitu concessit et assignavit agnoscere promittimus et in perpetuum sustinere Cujus quidem vicarie collationem de voluntate nostra spontanea pura et absoluta et nostro unanimi consensu proprio expresso sibi et successoribus suis reservavit In cuius rei testimonium presens scriptum sigillo nostro communi duximus muniendum Datum in capitulo nostro Sarum iii nonas Maii anno Domini MCCLIX
Markups
Names Markup:
Universis presentes literas inspecturis vel audituris Robertus decanusname et capitulum Sarumname salutem in Domino sempiternam Mos est sacratissimus et pietas ecclesiarum ut [iis] qui locis religiosis et sanctis collegiis aliqua conferunt beneficia temporalia beneficia sibi grata vicissitudine rependantur Cum igitur venerabilis pater ac dominus noster Egidiusname Dei gratia Sarum episcopusname et bone memorie Willelmus de Eboraconame predecessor ejus in augmentum commune ecclesie nostre multa nobis contulerunt beneficia communiter et concorditer volumus et concedimus pro nobis et successoribus nostris quod prefati Willelminame de cetero necnon et ipsius domini Egidiiname post obitum ejus anniversarium in ecclesia nostra celebretur in perpetuum in divinis obsequiis elemosinis ac aliis piis operibus per omnia sicut anniversarium bone memorie Herbertiname ecclesie nostre episcopi statutum et consuetum est celebrari Nos vero pro nobis et successoribus nostris onera que ad anniversarium predictorum Willelminame et Egidiiname predicto modo faciendum incumbent de fructibus ecclesie de Wermenistre quos salva vicaria competenti prefatus dominus noster Egidiusname in proprios usus commune nostre caritatis intuitu concessit et assignavit agnoscere promittimus et in perpetuum sustinere Cujus quidem vicarie collationem de voluntate nostra spontanea pura et absoluta et nostro unanimi consensu proprio expresso sibi et successoribus suis reservavit In cuius rei testimonium presens scriptum sigillo nostro communi duximus muniendum Datum in capitulo nostro Sarumlocation iii nonas Maii anno Domini MCCLIXdate