Charter Document - 00640279

Charter Document - 00640279


Charter Number: 00640279
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1259 - 1260
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Egidius Dei patientia Sarum ecclesie minister humilis dilectis in Christo filiis Roberto decano et capitulo Sarum salutem gratiam et benedictionem Supplicationem vestram recepimus quod cum facultates commune ecclesie nostre Sarum adeo sunt tenues et exiles quod non sufficiunt ad ipsius onera pro duabus partibus anni supportanda vobis super hoc dignaremur paterna aliter subvenire Nos igitur defectus commune non ut vellemus sed ut valemus supplere quomodo libet cupientes circumspectione deliberatione ac discretorum et Deum timentium consilio prehabitis super hoc tractavimus diligenter Unde dilectis filiis Nicholao de Laking ecclesie de Weremenistre rectore ac defensore loci archidiacono et aliis quos ipsum negotium contingit sufficienter requisitis an aliquid vellent proponere vel objicere quare de fructibus et proventibus ipsius ecclesie de Wermenistre in qua jus patronatus obtinemus tante necessitati commune subvenire minime deberemus ipsisque nihil in hac parte objicientibus nos de ipsorum voluntate et consensu expresso vobis et per vos successoribus vestris intuitu caritatis concedimus ut omnes fructus et proventus predicte ecclesie de Wermenistre cum proxime quocunque modo vacaverit in proprios usus prefate commune cedant temporibus perpetuis et futuris salva competenti vicaria in ecclesia memorata Ita quod vicarius ipsius ecclesie qui pro tempore fuerit omnia onera ordinaria in solidum extraordinaria vero pro rata sue portionis agnoscat cujus quidem vicarie collationem nobis et successoribus nostris reservamus Ordinantes nihilominus et statuentes quod anniversarium bone memorie Willelmi predecessoris nostri de cetero necnon et nostrum post obitum nostrum annuatim in dicta ecclesia nostra Sarum celebrentur in perpetuum in divinis obsequiis elemosinis et aliis piis operibus per omnia sicut anniversarium bone memorie Herberti predecessoris nostri in eadem ecclesia debet et consuevit celebrari Et quod predicta commune omnia onera que ad predicta prefati Willelmi episcopi predecessoris nostri et nostrum anniversaria predicto modo facienda incumbent de fructibus sepe nominate ecclesie de Wermenistre vobis concessis in perpetuum sustineat et agnoscat juxta instrumenti vestri sigillo vestro communi assignati tenorem subscriptum [] Ad quorum omnium et singulorum firmitatem perpetuam presens scriptum cui sigillum vestrum commune ad majorem securitatem est appensum sigilli nostri munimine duximus roborandum Datum Sarum iii nonas Maii pontificatus nostri anno tertio

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Egidiusname Dei patientia Sarum ecclesie minister humilis dilectis in Christo filiis Roberto decanoname et capitulo Sarumname salutem gratiam et benedictionem Supplicationem vestram recepimus quod cum facultates commune ecclesie nostre Sarum adeo sunt tenues et exiles quod non sufficiunt ad ipsius onera pro duabus partibus anni supportanda vobis super hoc dignaremur paterna aliter subvenire Nos igitur defectus commune non ut vellemus sed ut valemus supplere quomodo libet cupientes circumspectione deliberatione ac discretorum et Deum timentium consilio prehabitis super hoc tractavimus diligenter Unde dilectis filiis Nicholao de Laking ecclesie de Weremenistre rectore ac defensore loci archidiacononame et aliis quos ipsum negotium contingit sufficienter requisitis an aliquid vellent proponere vel objicere quare de fructibus et proventibus ipsius ecclesie de Wermenistre in qua jus patronatus obtinemus tante necessitati commune subvenire minime deberemus ipsisque nihil in hac parte objicientibus nos de ipsorum voluntate et consensu expresso vobis et per vos successoribus vestris intuitu caritatis concedimus ut omnes fructus et proventus predicte ecclesie de Wermenistre cum proxime quocunque modo vacaverit in proprios usus prefate commune cedant temporibus perpetuis et futuris salva competenti vicaria in ecclesia memorata Ita quod vicarius ipsius ecclesie qui pro tempore fuerit omnia onera ordinaria in solidum extraordinaria vero pro rata sue portionis agnoscat cujus quidem vicarie collationem nobis et successoribus nostris reservamus Ordinantes nihilominus et statuentes quod anniversarium bone memorie Willelminame predecessoris nostri de cetero necnon et nostrum post obitum nostrum annuatim in dicta ecclesia nostra Sarum celebrentur in perpetuum in divinis obsequiis elemosinis et aliis piis operibus per omnia sicut anniversarium bone memorie Herbertiname predecessoris nostri in eadem ecclesia debet et consuevit celebrari Et quod predicta commune omnia onera que ad predicta prefati Willelmi episcopiname predecessoris nostri et nostrum anniversaria predicto modo facienda incumbent de fructibus sepe nominate ecclesie de Wermenistre vobis concessis in perpetuum sustineat et agnoscat juxta instrumenti vestri sigillo vestro communi assignati tenorem subscriptum []embed Ad quorum omnium et singulorum firmitatem perpetuam presens scriptum cui sigillum vestrum commune ad majorem securitatem est appensum sigilli nostri munimine duximus roborandum Datum Sarumlocation iii nonas Maii pontificatus nostri anno tertiodate