Charter Document - 00640131

Charter Document - 00640131


Charter Number: 00640131
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1221
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Ricardus divine permissione Sarum ecclesiae minister humilis salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra in nos compromissum fuisse inter Fulconem rectorem ecclesiae de Wynterburn actorem et magistrum [Robertum] Grosseteste rectorem ecclesiae de Calne reum secundum quod in forma compromissi plenius continetur quae talis est [] Porro partes in nostra constitutae praesentia litem in hunc modum sunt contestatae Fulco Basset rector ecclesiae de Winterburn dicit quod cum rectores ejusdem ecclesiae usque ad tempus Alexandri capellani in eadem ecclesia decimas et obventiones villae de Berewych percepissent exceptis decimis de dominio easque pacifice et successive possedissent ut ad ecclesiam de Winterburn de jure spectantes reddendo ecclesiae de Calne annuatim duos solidos ut parochiani de Berewych spiritualia perciperent ab ecclesia de Winterburn veluti a sua matrice ecclesia rector ecclesiae de Calne et quidam alii dictam ecclesiam de Winterburn de praedictis decimis et obventionibus spoliarunt et magister R[obertus] Grosteste nunc rector ecclesiae de Calne et B clericus saepedictas decimas et obventiones et quandam capellam post dictam spoliationem in Berewick constructam detinent occupatas Petit itaque dictus Fulco a dicto magistro Roberto ut quae perceperit ratione dictarum decimarum et obventionum ei restituat ipsumque de caetero non impediat quominus praefatas decimas et obventiones libere percipiat salva eidem magistro Roberto pensione duorum solidorum suprascripta Ex adverso dicit magister R[obertus] Grossetest dictas decimas et obventiones petitas per possessorium ad praebendam de Calne de jure spectare tanquam ad matricem ecclesiam infra cujus limites sitae sunt et si alii rectores ecclesiae de Winterburn eas perceperunt illas nomine dictae ecclesiae de Calne perceperunt auctoritate episcopi vel capituli Sarum non interveniente et si pensio duorum solidorum annua soluta fuit ut dicit Fulco nomine dictarum decimarum pro hoc dicit dictus R[obertus] dictam ecclesiam de Calne ergo tunc fuisse in possessione earum et eam esse potiorem tam in jure quam in possessione de jure communi Dicit etiam capellam erectam in dominico de quo nullum jus sibi vendicare [potest] Fulco unde nec etiam potest in capella vel in pertinentibus ad eandem quae a tempore suae dedicationis usque nunc habuit et habet Dicit idem R[obertus] quod si aliquando interesset conventio super duobus solidis personalis fuit et in nullo potest ei praejudicare cum non intervenerit consensus episcopi vel capituli Sarum unde potius videtur firma quam jus Verum ei quod dicit magister R[obertus] dictas decimas et obventiones ad praebendam de Calne de jure spectare respondet dictus Fulco quod ad eam non spectant de jure et si aliquando spectarent adquisivit sibi jus de eisdem ecclesia de Winterburn per longissimi temporis praescriptionem bona fide et inconcusse eas possidendo Lite igitur sic coram nobis contestata testes utriusque partis super his quae in arbitrium sunt deducta coram nobis admisimus diligenter ac fideliter examinavimus ac demum publicatis attestationibus et inspectis habita post super his prolixiori disputatione auditis utriusque partis rationibus et allegationibus et diligenter pensatis communicato consilio bonorum virorum Deum timentium ac in utroque jure peritorum nobis assidentium deficiente Fulcone actore in probatione suae intentionis tam super jure quam super possessione nominatum magistrum Ricardum reum per sententiam diffinitivam absolvimus ab impetitione Fulconis actoris et absolutum sententialiter pronuntiamus dicta Fulconi perpetuum super his quae coram nobis a partibus memoratis deducta sunt in arbitrium imponentes silentium adjudicantes nihilominus eidem R[obertus] pacificam possessionem omnium eorum quae a partibus eisdem deducta sunt in arbitrium Acta apud Novam Sarum in capella beatae Virginis die S[ancti] Agapiti pontificatus nostri anno quinto assidentibus nobis magistris Hugone de Wilton archidiacono Taunton Ysaac canonico Exoniensi Henrico de Cicestre canonico Wellensi Ricardo de Cnolla persona de Deverel Roberto de Ambravis persona de Chiseleya Radulfo persona de Patenia Elya de Yscy persona de Aweltone Alda persona de Schenynggefeld Ad perpetuam autem latae sententiae memoriam praesenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Valete

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Universis Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Ricardusname divine permissione Sarum ecclesiae ministername humilis salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra in nos compromissum fuisse inter Fulconem rectorem ecclesiae de Wynterburnname actorem et magistrum [Robertum] Grosseteste rectorem ecclesiae de Calnename reum secundum quod in forma compromissi plenius continetur quae talis est []embed Porro partes in nostra constitutae praesentia litem in hunc modum sunt contestatae Fulco Basset rector ecclesiae de Winterburnname dicit quod cum rectores ejusdem ecclesiae usque ad tempus Alexandri capellaniname in eadem ecclesia decimas et obventiones villae de Berewych percepissent exceptis decimis de dominio easque pacifice et successive possedissent ut ad ecclesiam de Winterburn de jure spectantes reddendo ecclesiae de Calne annuatim duos solidos ut parochiani de Berewych spiritualia perciperent ab ecclesia de Winterburn veluti a sua matrice ecclesia rector ecclesiae de Calnename et quidam alii dictam ecclesiam de Winterburn de praedictis decimis et obventionibus spoliarunt et magister R[obertus] Grosteste nunc rector ecclesiae de Calne et B clericusname saepedictas decimas et obventiones et quandam capellam post dictam spoliationem in Berewick constructam detinent occupatas Petit itaque dictus Fulconame a dicto magistro Robertoname ut quae perceperit ratione dictarum decimarum et obventionum ei restituat ipsumque de caetero non impediat quominus praefatas decimas et obventiones libere percipiat salva eidem magistro Robertoname pensione duorum solidorum suprascripta Ex adverso dicit magister R[obertus] Grossetest dictas decimas et obventiones petitas per possessorium ad praebendam de Calne de jure spectare tanquam ad matricem ecclesiam infra cujus limites sitae sunt et si alii rectores ecclesiae de Winterburn eas perceperunt illas nomine dictae ecclesiae de Calne perceperunt auctoritate episcopiname vel capituli Sarumname non interveniente et si pensio duorum solidorum annua soluta fuit ut dicit Fulconame nomine dictarum decimarum pro hoc dicit dictus R[obertus] dictam ecclesiam de Calne ergo tunc fuisse in possessione earum et eam esse potiorem tam in jure quam in possessione de jure communi Dicit etiam capellam erectam in dominico de quo nullum jus sibi vendicare [potest] Fulconame unde nec etiam potest in capella vel in pertinentibus ad eandem quae a tempore suae dedicationis usque nunc habuit et habet Dicit idem R[obertus] quod si aliquando interesset conventio super duobus solidis personalis fuit et in nullo potest ei praejudicare cum non intervenerit consensus episcopiname vel capituli Sarumname unde potius videtur firma quam jus Verum ei quod dicit magister R[obertus]name dictas decimas et obventiones ad praebendam de Calne de jure spectare respondet dictus Fulconame quod ad eam non spectant de jure et si aliquando spectarent adquisivit sibi jus de eisdem ecclesia de Winterburn per longissimi temporis praescriptionem bona fide et inconcusse eas possidendo Lite igitur sic coram nobis contestata testes utriusque partis super his quae in arbitrium sunt deducta coram nobis admisimus diligenter ac fideliter examinavimus ac demum publicatis attestationibus et inspectis habita post super his prolixiori disputatione auditis utriusque partis rationibus et allegationibus et diligenter pensatis communicato consilio bonorum virorum Deum timentium ac in utroque jure peritorum nobis assidentium deficiente Fulconename actore in probatione suae intentionis tam super jure quam super possessione nominatum magistrum Ricardumname reum per sententiam diffinitivam absolvimus ab impetitione Fulconisname actoris et absolutum sententialiter pronuntiamus dicta Fulconiname perpetuum super his quae coram nobis a partibus memoratis deducta sunt in arbitrium imponentes silentium adjudicantes nihilominus eidem R[obertus] pacificam possessionem omnium eorum quae a partibus eisdem deducta sunt in arbitrium Acta apud Novam Sarum in capella beatae Virginis die S[ancti] Agapitiname pontificatus nostri anno quintodate assidentibus nobis magistris Hugone de Wilton archidiacono Tauntonname Ysaac canonico Exoniensiname Henrico de Cicestre canonico Wellensiname Ricardo de Cnolla persona de Deverelname Roberto de Ambravis persona de Chiseleyaname Radulfo persona de Patenianame Elya de Yscy persona de Aweltonename Alda persona de Schenynggefeldname Ad perpetuam autem latae sententiae memoriam praesenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Valete