Charter Document - 00519386

Charter Document - 00519386


Charter Number: 00519386
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1233
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Maioris Maluernie et de Eseleg prioribus Wigorn dioecesis et decano Wigorn salutem et apostolicam benedictionem Dilecti filii prior et conuentus Wigorn nobis conquerendo monstrauerunt quod Gilebertus Pichot de Pakintun miles et quidam alii Couentr et Wigorn dioecesum super decimis redditibus terris possessionibus et rebus aliis iniuriantur eisdem Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus conuocatis audiatis causam et appellatione remota fine debito terminetis facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio uel timore subtraxerint per censuram eandem cessante appellatione cogatis ueritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo uestrum ea nihilominus exequantur Dat Reate vii kal Aprilis pontificatus nostri anno sexto

Source (click image below to view full size)