Charter Document - 00510386

Charter Document - 00510386


Charter Number: 00510386
Cartulary Title: The Cartulary of Worcester Cathedral Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1252 - 1260
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis vel audituris de Maiori Maluernia et de Eseleg priores et decanus Wigorn eternam in domino salutem Mandatum domini pape suscepimus in hec uerba [] Huius igitur auctoritate mandati cum dominus prior et conuentus Wigorn Thomam Rupp militem traxissent in causam coram nobis super perturbatione decimarum suarum maxime earum quas de dominico eiusdem militis apud Herfertun percipiunt et percipere consueuerunt et super aliis dampnis et iniuriis sibi et hominibus suis apud Herfertun ab eo et per eum illatis quas estimant ad valentiam quinquaginta marcarum partibus in presentia nostra constitutis lis coram nobis hoc fine conquieuit Videlicet quod dicti prior et conuentus iniurias et dampna sibi illata prefato Thome penitus remiserunt Memoratus uero Thomas bona fide promisit quod de cetero a molestatione et iniusta uexatione prefatorum prioris et conuentus et hominum suorum desistet et quod in grauamen et preiuditium capituli Wigorn circa libertates possessiones aut iura ipsius de cetero nichil attemptare facto dicto aut assensu presumet Et siquid facere presumpserit et per priorem et conuentum prefatos vel eorum balliuos amicabiliter secundum prouisionem bonorum virorum non emendauerit liceat eis ad examen nostrum recurrere Si uero balliui uel homines sepe dictorum prioris et conuentus contra eundem Thomam delinquere contigerit nos ad sufficientem emendationem pro bonorum virorum arbitrio nisi per prefatum priorem et conuentum amicabiliter emendatum fuerit compellamus Ad hanc autem conuentionem fideliter obseruandam dictus Thomas tactis sacrosanctis evangeliis iureiurando corporaliter prestito sub pena centum solidorum se astrinxit Nos autem de consensu partium ad compellendum sepe dictum Thomam ad dicte pene solutionem si forte commissa fuerit iurisdictionem nostram reseruamus Et si forte resiluerit a conuentione prefata nos de causa premissa cognoscemus post dicte pene solutionem et eam obseruato iuris ordine deo annuente terminabimus In huius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra fecimus apponi Valete

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis vel audituris de Maiori Maluernianame et de Eseleg prioresname et decanus Wigornname eternam in domino salutem Mandatum domini papename suscepimus in hec uerba []embed Huius igitur auctoritate mandati cum dominus priorname et conuentus Wigornname Thomam Rupp militemname traxissent in causam coram nobis super perturbatione decimarum suarum maxime earum quas de dominico eiusdem militisname apud Herfertun percipiunt et percipere consueuerunt et super aliis dampnis et iniuriis sibi et hominibus suis apud Herfertun ab eo et per eum illatis quas estimant ad valentiam quinquaginta marcarum partibus in presentia nostra constitutis lis coram nobis hoc fine conquieuit Videlicet quod dicti priorname et conuentusname iniurias et dampna sibi illata prefato Thomename penitus remiserunt Memoratus uero Thomasname bona fide promisit quod de cetero a molestatione et iniusta uexatione prefatorum priorisname et conuentusname et hominum suorum desistet et quod in grauamen et preiuditium capituli Wigorn circa libertates possessiones aut iura ipsius de cetero nichil attemptare facto dicto aut assensu presumet Et siquid facere presumpserit et per prioremname et conuentumname prefatos vel eorum balliuosname amicabiliter secundum prouisionem bonorum virorum non emendauerit liceat eis ad examen nostrum recurrere Si uero balliuiname uel homines sepe dictorum priorisname et conuentusname contra eundem Thomamname delinquere contigerit nos ad sufficientem emendationem pro bonorum virorum arbitrio nisi per prefatum prioremname et conuentumname amicabiliter emendatum fuerit compellamus Ad hanc autem conuentionem fideliter obseruandam dictus Thomasname tactis sacrosanctis evangeliis iureiurando corporaliter prestito sub pena centum solidorum se astrinxit Nos autem de consensu partium ad compellendum sepe dictum Thomamname ad dicte pene solutionem si forte commissa fuerit iurisdictionem nostram reseruamus Et si forte resiluerit a conuentione prefata nos de causa premissa cognoscemus post dicte pene solutionem et eam obseruato iuris ordine deo annuente terminabimus In huius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra fecimus apponi Valete