Charter Document - 00500177

Charter Document - 00500177


Charter Number: 00500177
Cartulary Title: Historia et Cartularium Monasterii Sancti Petri Gloucestriae [Gloucester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1231 - 1234
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Folioth Dei gratia Herefordensis episcopus R[adulphus] decanus cum toto capitulo Herefordie salutem in eo qui est Vera Salus Ad notitiam vestram volumus pervenire quod nos inspeximus transcriptum cujusdam carte bone memorie predecessoris nostri Gerardi quondam Herefordensis episcopi et etiam totius nostri capituli sub sigillo bone memorie Symonsis quondam Wygorniensis episcopi mentionem expresse facientis se cartem predictam inspexisse hanc formam continentem [] Et quia nos cartam prefati predecessoris nostri Gerardi prenotatam prout per multorum fide dignorum prestitum nobis sacramentum investigavimus et pro certo comperimus esse combustam una cum ecclesie predicta Apostolorum Petri et Pauli in Gloucestria anno gratie millesimo centesimo vicesimo secundo nos predictorum religiosorum et successorum suorum indemnitati in hac parte prospicere volentes ut tenemur predictas ecclesias de Chircheham et de Prestone et etiam omnes decimas res et possessiones easdem per predecessorum nostrum sepe dictam et capitulum nostrum superius concessas eisdem religiosis et eorum successoribus iterato concedimus pro nobis et successoribus nostris habendas perpetuo et possidendas et nunc et prius concessas ratas habentes confirmamus et presens scriptum sigilli nostri et capituli nostri appositione roboramus Omnia premissa concedente et ratificante toto capitulo nostro Herefordie

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Folioth Dei gratia Herefordensis episcopus R[adulphus] decanus cum toto capitulo Herefordie salutem in eo qui est Vera Salus Ad notitiam vestram volumus pervenire quod nos inspeximus transcriptum cujusdam carte bone memorie predecessoris nostri Gerardi quondam Herefordensis episcopi et etiam totius nostri capituli sub sigillo bone memorie Symonsis quondam Wygorniensis episcopi mentionem expresse facientis se cartem predictam inspexisse hanc formam continentem []embed Et quia nos cartam prefati predecessoris nostri Gerardi prenotatam prout per multorum fide dignorum prestitum nobis sacramentum investigavimus et pro certo comperimus esse combustam una cum ecclesie predicta Apostolorum Petri et Pauli in Gloucestria anno gratie millesimo centesimo vicesimo secundo nos predictorum religiosorum et successorum suorum indemnitati in hac parte prospicere volentes ut tenemur predictas ecclesias de Chircheham et de Prestone et etiam omnes decimas res et possessiones easdem per predecessorum nostrum sepe dictam et capitulum nostrum superius concessas eisdem religiosis et eorum successoribus iterato concedimus pro nobis et successoribus nostris habendas perpetuo et possidendas et nunc et prius concessas ratas habentes confirmamus et presens scriptum sigilli nostri et capituli nostri appositione roboramus Omnia premissa concedente et ratificante toto capitulo nostro Herefordie