Charter Document - 00371074

Charter Document - 00371074


Charter Number: 00371074
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocencius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati sancti Iacobi de Norhant et de sancto Andrea et de Essebi prioribus salutem et apostolicam benediccionem Causam abbati de Gerewedon et eius coniudicibus commissam a nobis que uertebatur inter priorem et monachos de Luffeld ex una parte et R clericum de Saldeston ex altera super capellam de Eueressawe que per apellacionem ad nos est delata vestro duximus examini committendam Eapropter discrecioni uestre per apostolica scripta mandamus quatinus conuocatis qui propter hoc fuerint conuocandi et inquisita diligencius ueritate et quod canonicum fuerit apellacione proposita decreuatis et quod decreueritis faciatis per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari Testes autem qui nominati fuerint si se gracia odio uel timore subtraxerint per districcionem eandem cessante apellacione cogatis ueritati testimonium perhibere Nullus litteris ueritati et iusticie preiudicantibus a sede apostolica impetratis Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse et duo uestrum ea nichilominus exequantur Datum Laterano vj nonas Marcii pontificatus nostri anno quinto

Source (click image below to view full size)