Charter Document - 00370074

Charter Document - 00370074


Charter Number: 00370074
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Uniuersis sancte matris ecclesie filiis W abbas sancti Iacobi de Norhant et de sancto Andrea et de Essebi priores salutem Mandatum domini pape in hec uerba suscepimus [] Huius igitur auctoritate mandati partes sepius coram nobis vocauimus que coram nobis constitute et litem contestate sunt et testes hinc inde in sue asseracionis testimonium produxerunt Videns autem predictus Robertus se nichil posse in predicta causa optinere et iuri si quid habuit in predicta capella qui assere bat ad ecclesiam de Saldeston pertinere in presencia nostra renunciauit et eam sponte abiurauit inperpetuum Ne autem ea que corara nobis facta sunt in posterum obliuioni tradantur sigillorum nostrorum aposicione duximus corroboranda Hiis testibus S archidiacono de Bukingeham I decano de Preston magistro Philippo de Lillingestan Rogero filio Azori Milone de Tornton T de Bechanton et toto capitulo de Bukingeham magistro R de Linwatton R de Arches R de Wilebi magistro R de Vndele W persona de Brantingestorp G de Doddeford et alijs quam plurimis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Uniuersis sancte matris ecclesie filiis W abbas sancti Iacobi de Norhant et de sancto Andrea et de Essebi priores salutem Mandatum domini pape in hec uerba suscepimus []embed Huius igitur auctoritate mandati partes sepius coram nobis vocauimus que coram nobis constitute et litem contestate sunt et testes hinc inde in sue asseracionis testimonium produxerunt Videns autem predictus Robertus se nichil posse in predicta causa optinere et iuri si quid habuit in predicta capella qui assere bat ad ecclesiam de Saldeston pertinere in presencia nostra renunciauit et eam sponte abiurauit inperpetuum Ne autem ea que corara nobis facta sunt in posterum obliuioni tradantur sigillorum nostrorum aposicione duximus corroboranda Hiis testibus S archidiacono de Bukingeham I decano de Preston magistro Philippo de Lillingestan Rogero filio Azori Milone de Tornton T de Bechanton et toto capitulo de Bukingeham magistro R de Linwatton R de Arches R de Wilebi magistro R de Vndele W persona de Brantingestorp G de Doddeford et alijs quam plurimis