Charter Document - 00370087

Charter Document - 00370087


Charter Number: 00370087
Cartulary Title: Luffield Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1366
Date type: Internal, Calendar, Regnal, Feast
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Edwardus dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et Aquitanie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Inspeximus tenorem recordi et processus coram baronibus de scaccario nostro in hec verba [] Qui dicunt super sacramentum suum quod omnia temporalia predicti prioris in Thorneburgh spiritualibus suis sunt annexa et fuerunt de possessione domus de Luffelde anno xx regis E aui regis nunc et tunc temporis ad x mare cum clero taxata semper hucusque quando decime cleri currebant Et dicunt quod predictus prior seu predecessores sui aliqua terras seu tenementa post dictum annum xx in villa predicta seu parochia eiusdem non perquisiuerunt nec aliqua bona seu catalla anno xiiij regis nunc habuerunt ibidem alla quam de terris et tenementis spiritualibus suis annexis exeuncia Set dicunt quod quidam Robertus Freyne tenuit de prioratu predicto anno xxj predicti regis E aui vnum mesuagium viij acras terre et vnam acram prati vt de manerio de Thorneburgh per homagium et fidelitatem qui suspensus fuit pro felonia quam fecit predicto anno xxj et ea de causa mesuagium terra et pratum predicta capta fuerunt in manum predicti regis E aui et postmodum prior loci predicti prosecutus fuit mesuagium terram et pratum predicta extra manum predicti regis E aui vt dominus manerij predicti Et dicunt quod nona dicta mesuagia terram et pratum contingens predicto anno xiiij valuit xij denarios si ad regem adiudicari contigerit Ideo consideratum est quod predictus prior de solidis xxxvj denarijs de xxxj solidis vj denarijs exoneratur et quietus existat et quod de xij denarijs residuis remaneat oneratus pretextu premissorum Nos autem tenorem recordi et processus predictorum ad requisicionem predicti prioris sub sigillo scaccarij predicti duximus exemplificandum In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste T de Lodelowa apud Westmonasterium decimo octauo die Februarij anno regni nostri quadragesimo per rotulum placitorum de anno vicesimo octaui Mich

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Edwardus dei gracia rex Anglie dominus Hibernie et Aquitanie omnibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Inspeximus tenorem recordi et processus coram baronibus de scaccario nostro in hec verba []embed Qui dicunt super sacramentum suum quod omnia temporalia predicti prioris in Thorneburgh spiritualibus suis sunt annexa et fuerunt de possessione domus de Luffelde anno xx regis E aui regis nunc et tunc temporis ad x mare cum clero taxata semper hucusque quando decime cleri currebant Et dicunt quod predictus prior seu predecessores sui aliqua terras seu tenementa post dictum annum xx in villa predicta seu parochia eiusdem non perquisiuerunt nec aliqua bona seu catalla anno xiiij regis nunc habuerunt ibidem alla quam de terris et tenementis spiritualibus suis annexis exeuncia Set dicunt quod quidam Robertus Freyne tenuit de prioratu predicto anno xxj predicti regis E aui vnum mesuagium viij acras terre et vnam acram prati vt de manerio de Thorneburgh per homagium et fidelitatem qui suspensus fuit pro felonia quam fecit predicto anno xxj et ea de causa mesuagium terra et pratum predicta capta fuerunt in manum predicti regis E aui et postmodum prior loci predicti prosecutus fuit mesuagium terram et pratum predicta extra manum predicti regis E aui vt dominus manerij predicti Et dicunt quod nona dicta mesuagia terram et pratum contingens predicto anno xiiij valuit xij denarios si ad regem adiudicari contigerit Ideo consideratum est quod predictus prior de solidis xxxvj denarijs de xxxj solidis vj denarijs exoneratur et quietus existat et quod de xij denarijs residuis remaneat oneratus pretextu premissorum Nos autem tenorem recordi et processus predictorum ad requisicionem predicti prioris sub sigillo scaccarij predicti duximus exemplificandum In cuius rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste T de Lodelowa apud Westmonasterium decimo octauo die Februarij anno regni nostri quadragesimo per rotulum placitorum de anno vicesimo octaui Mich