Charter Document - 00069241

Charter Document - 00069241


Charter Number: 00069241
Cartulary Title: Sibton Abbey Cartularies and Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1215
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati de Lecston priori de Buttel et decano de Waineford Norwicensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Inter dilectos filios abbatem et conventum de Sybeton Cisterciensis ordinis ex parte una et E[dmundum] laicum et B[asiliam] uxorem eius Norwicensis diocesis ex altera super quibusdam terris Possessionibus et rebus aliis causam accepimus agitari quam ab audentia de Colecestria et de Sancto Ositha abbatum qui non ex delegatione nostra cognoscebant de ipsa per appellationem ad nos delatam Vestro dux mus examini committendam per apostolica scripta mandantes quatinus partibus convocatis et auditis hinc inde propositis causam ipsam appellatione remota sine debito terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ca nichilominus exequantur Tu denique [] Datum Romam apud Sanctum Petrum idus Aprilis pontificatus nostri anno septimo decimo

Source (click image below to view full size)