Charter Document - 00060241
Charter Number: | 00060241 |
---|---|
Cartulary Title: | Sibton Abbey Cartularies and Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Verdict |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
[U]niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit abbas de Leeston et decanus de Wayneford Norwicensis diocesis salutem in Domino Mandatum domini pape suscepimus in hac verba [] Huius igitur auctoritate mandati ad instantiam abbatis et monachorum de Sybetun citari fecimus Edmundum de Norwicum et Basiliam uxorem eius quibus in [audent]ia nostra constitutis in iure Tandem post multas altercationes sollempniter facta fuit lit[e] contestatio in hunc modum Abbas et monachi de Sybetun dixerunt E[dmundum] et B[asiliam] uxorem eius iniuste molestas se eos super tota terra quam Beta mulier tenuit de Alexandro de Omnibus Sanctis que iacet versus occidentem domus tolneti domini regis in Norwico et super stallo et foro piscatorum et toto feodo cum furno in Nedham que quidem predicti monachi dixerunt sibi fuisse legata in testamento Alexandri de Omnibus Sanctis de consensu Alexandri filii sui et Basilie quondam uxoris Alexandri secundi que etiam extra potestatem cuiusque viri posita consensit collationi predictarum terrarum et de non veniendo contra collationem illam fidem prestitit Predicti E[dmundus] et B[asilia] contradixerunt in hunc modum dixerunt se iuste inquietasse predictos monachos super predictis terris quas dixerunt ad se de iure pertinere Lite autem in hunc modum contestata testes observato iuris ordine admisimus et eos diligenter examinivimus quorum dictis inscriptis secundum iuris ordinem redactis attestationes publicavimus et diem ad disputandum statuimus quo quidem die tam predicti monachi quam dicti E[dmundus] et B[asilia] coram nobis comparavere Postea autem licet ad instantiam dictorum abbatis et monachorum sepius essent E[dmundus] et B[asilia] legitime citati numquam tamen comparere voluerunt immo per annum se contumaciter abstentaverunt Cumque de causa nobis sufficienter liqueret et de intentione abbatis et monachorum nobis plene constaret priore se ad causam de Buttel excusante habito virorum prudentium consilio nobis assidentium sententiam secundum iuris ordinem tulimus diffinitivam Predictis terras et possessiones predictis monachis in testamento Alexandri de Omnibus Sanctis de assensu Alexandri filii sui et B[asilie] uxoris sue relictas que etiam soluta a lege cuiusque viri collationi predicte assensum prebuit et de non veniendo contra fidem prestitit secundum iuris ordinem severaliter eisdem monachis adiudicantes In huius rei testimonium huic scripto sigilla nostra apposuimus Hec autem facta sunt anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo septimo
Markups
Names Markup:
[U]niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit abbas de Leestonname et decanus de Wayneford Norwicensisname diocesis salutem in Domino Mandatum domini papename suscepimus in hac verba []embed Huius igitur auctoritate mandati ad instantiam abbatisname et monachorum de Sybetunname citari fecimus Edmundum de Norwicumname et Basiliam uxorem eiusname quibus in [audent]ia nostra constitutis in iure Tandem post multas altercationes sollempniter facta fuit lit[e] contestatio in hunc modum Abbasname et monachi de Sybetunname dixerunt E[dmundum]name et B[asiliam] uxorem eiusname iniuste molestas se eos super tota terra quam Beta muliername tenuit de Alexandro de Omnibus Sanctisname que iacet versus occidentem domus tolneti domini regisname in Norwico et super stallo et foro piscatorum et toto feodo cum furno in Nedham que quidem predicti monachiname dixerunt sibi fuisse legata in testamento Alexandri de Omnibus Sanctisname de consensu Alexandri filii suiname et Basilie quondam uxoris Alexandri secundiname que etiam extra potestatem cuiusque viri posita consensit collationi predictarum terrarum et de non veniendo contra collationem illam fidem prestitit Predicti E[dmundus]name et B[asilia]name contradixerunt in hunc modum dixerunt se iuste inquietasse predictos monachosname super predictis terris quas dixerunt ad se de iure pertinere Lite autem in hunc modum contestata testes observato iuris ordine admisimus et eos diligenter examinivimus quorum dictis inscriptis secundum iuris ordinem redactis attestationes publicavimus et diem ad disputandum statuimus quo quidem die tam predicti monachiname quam dicti E[dmundus]name et B[asilia]name coram nobis comparavere Postea autem licet ad instantiam dictorum abbatisname et monachorumname sepius essent E[dmundus]name et B[asilia]name legitime citati numquam tamen comparere voluerunt immo per annum se contumaciter abstentaverunt Cumque de causa nobis sufficienter liqueret et de intentione abbatisname et monachorumname nobis plene constaret priore se ad causam de Buttelname excusante habito virorum prudentium consilio nobis assidentium sententiam secundum iuris ordinem tulimus diffinitivam Predictis terras et possessiones predictis monachisname in testamento Alexandri de Omnibus Sanctisname de assensu Alexandri filii suiname et B[asilie] uxoris sue relictasname que etiam soluta a lege cuiusque viri collationi predicte assensum prebuit et de non veniendo contra fidem prestitit secundum iuris ordinem severaliter eisdem monachisname adiudicantes In huius rei testimonium huic scripto sigilla nostra apposuimus Hec autem facta sunt anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo septimodate