Charter Document - 99900373
Charter Number: | 99900373 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rex omnibus ad quos [] salutem licet de comuni consilio regni nostri Anglie statuerimus quod non liceat viris religiosis seu aliis ingredi feodum alicuius ita quod ad manum mortuam deveniat sine licencia nostra et capitalis Domini de quo res illa immediate tenetur volentes tamen per finem centum marcarum quem dilectus nobis in Christo prior hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia fecit nobiscum coram Thesaurio et Baronibus nostris de scaccario eidem priori gratiam facere specialem perdonavimus ei transgressionem quam fecit ingrediendo contra formam statuti predicti quindecim acras terre cum pertinenciis in Anesty in Comitatu Warr de quibus prior de coventre et octo acras terre cum pertinenciis in Taleworth in comitatu Surr de quibus Henricus Pycot et duo tost cum pertinenciis in Kyngeston in eodem comitatu de quibus Iohannes filius Petri de la Chaumbre et Alicia que fuit uxor Thome le Gaunter et unum mesuagium et unam virgatam terre cum pertinenciis in Barton in comitatu Northt de quibus Willelmus de Barton capellanus et ducentas et viginti acras terre cum pertinenciis in Assheley in comitatu Cantebr de quibus Galfridus le Arsik et centum acras terre cum pertinenciis in eadem villa de quibus Iohannes Gynes et centum solidatas redditus cum pertinenciis in Bukkeby in comitatu North de quibus Simon de Thorp ipsum priorem hospitalis Sancti Iohannis et fratres eiusdem hospitalis per cartas suas feofarunt habend et tenend eisdem priori et fratribus et successoribus suis imperpetuum et concessimus pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est quod predicti prior hospitalis et fratres habeant et teneant omnia predicta terras et tenementa et redditum sibi et successoribus suis imperpetuum iuxta tenorem ferramentorum predictorum nolentes quod predictus prior de conventre vel successores sui seu predicti Henricus Iohannes Alicia Willelmus Galfridus Iohannes et Simon vel heredes sui aut predicti prior et fratres predicti hospitalis vel eorum successores ratione statuti predicti per nos vel heredes nostros iusticiarios escaetor vicecomites aut alios ballivos et ministros nostros quoscumque inde occasionentur in aliquo seu graventur salvis tamen capitalibus dominis feodorum illorum serviciis inde debitis et consuetis In cuius [] Teste Rege apud Westmonasterium xxviii die Octobris Anno xi Henrici filii Iohannis regis