Charter Document - 99900369

Charter Document - 99900369


Charter Number: 99900369
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1298
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presens scriptum visuris vel audituris ffrater Willelmus Bisshope magister de Hamptone salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego concessi Ade filio Ricardi Hule totam terram illam que fuit quondam Iohannis de la Wyke in Taleworth[] excepto prato et waretto habendam et tenendam dictam terram a media quadragesima in anno regni Regis Henrici filii Iohannis Regis quadragesimo octavo usque ad festum Sancti Michaelis proximo sequens ita quod unam cropam inde dictus Adam vel heredes sui recipiant et ducant quo voluerint alibi quam super illam sine aliqua contradiccione mei vel congratrum meorum Ita quod dictus Adam solvet nobis ad Pascha viginti quinque solidos et ad festum Sancti Michaelis viginti quinque solidos volumus autem quod idem Adam non apponat aliquem cuiuscumque in domibus illis que ibi sunt quia idem Adam in dominica medie quadragesime fecit nobis finem de deterioracione illarum domorum pro decem solidis quos nobis solvet ad Hokeday et ego ffrater Willelmus et confratres mei warrantizabimus dictam terram modo predicto ad unam cropam dicto Ade et heredibus suis contra omnes gentes In cuius rei testimonium dictus ffrater Willemus scripto penes Adam demoranti sigillum suum apposuit et dictus Adam scripto penes ffratrem Willelmum demoranti sigillum suum apposuit Hiis testibus Hugone de Cambio Philippo de Hoo Iohanne Alfrey Thoma le Draper Waltero de Willesdon[] Ricardo Reyson[] Ricardo de capella Thoma clerico et aliis