Charter Document - 99900322

Charter Document - 99900322


Charter Number: 99900322
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1337
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Pateat universis per presentes quod ego Robertus perpetuus vicarius de Hamptone recepi et habui de priore Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia per manus Fratris Ricardi de Meryton[] custodis manerii de Hamptone duas marcas argenti et decem denarios pro quadam pensione michi debita videlicet de termino Pasche de anno Domini millesimo tricentesimo tricesimo septimo de qua pecunia fateor me esse pacatum et dictum priorem quietum remanere In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum meum apposui Datum apud Hamptone undecimo kalendis Iunii anno Domini supradicto