Charter Document - 99900320
Charter Number: | 99900320 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1100 - 1442 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Diplomatics Annotated (brat) |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio rectori hospitalis de Hamptone salutem et apostolicam benedictam Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petencium precibus favorem benivolum impertiri ea propter dilecte in Domino fili tuis iustis postulacionibus grato concurrentes assensu personam tuam et hospitale predictum cum omnibus que impresenciarum rationabiliter possides aut in futurum iustis modis prestante Domino poteris adipisci sub Beati Petri et nostra proteccione suscipimus specialiter autem domos terras et alia bona hospitalis eiusdem sicut ea omnia iuste possides et quiete tibi et per te hospitali predicto auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre proteccionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contrare si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit in cursurum Datum lateran[] vi kalendis Februarii pontificatus nostri anno quinto
Markups
Diplomatics Markup:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio rectori hospitalis de Hamptoneintitulatio-salutatio particulars salutem et apostolicam benedictamintitulatio-salutatio standard Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petencium precibus favorem benivolum impertiri ea propter dilecte in Domino fili tuis iustis postulacionibus grato concurrentes assensu personam tuam et hospitale predictum cum omnibus que impresenciarum rationabiliter possides aut in futurum iustis modis prestante Domino poteris adipisci sub Beati Petri et nostra proteccione suscipimus specialiter autem domos terras et alia bona hospitalis eiusdem sicut ea omnia iuste possides et quiete tibi et per te hospitali predicto auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre proteccionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contrare si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit in cursurum Datum lateran[] vi kalendis Februarii pontificatus nostri anno quinto
Names Markup:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio rectori hospitalis de Hamptone salutem et apostolicam benedictam Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petencium precibus favorem benivolum impertiri ea propter dilecte in Domino fili tuis iustis postulacionibus grato concurrentes assensu personam tuam et hospitale predictum cum omnibus que impresenciarum rationabiliter possides aut in futurum iustis modis prestante Domino poteris adipisci sub Beati Petri et nostra proteccione suscipimus specialiter autem domos terras et alia bona hospitalis eiusdem sicut ea omnia iuste possides et quiete tibi et per te hospitali predicto auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre proteccionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contrare si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit in cursurum Datum lateran[] vi kalendis Februarii pontificatus nostri anno quintodate