Charter Document - 99900318

Charter Document - 99900318


Charter Number: 99900318
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1253
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Dei gratia Rex Anglia Dominus Hibernie Dux Normannie et Aquitannie Comes Andeg archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse dilecto nobis in Christo Fratri Rocelino magistro et Fratribus milicie Templi Salomonis in Anglia quod ipsi et eorum successores imperpetuum habeant liberam warennam in omnibus dominicis terris suis in Dynnesle Stagho Preston Cherleton Walden Huthen Chelsyn Semcampe Bengeo in comitatu Herford dum tamen terre ille non fuit infra metas Foreste nostre ita quod nullus intret terras illas ad fugandum in eis vel ad aliquid capiendum quod ad warennam pertineat sine licencia et voluntate ipsorum magistri et Fratrum vel successorum suorum super forisfacturam nostram decem librarum quare volumus et firmiter precipimus pro nobis et heredibus nostris quod predicti magister et Fratres et successores sui imperpetuum habeant liberam warennam in omnibus predictis dominicis terris predictorum maneriorum suorum et prohibemus ne aliquis intret terras illas ad fugandum in eis aut aliqui capiendum quod ad warennam pertineat sine licencia et voluntate ipsorum magistri et Fratrum et successorum suorum super forisfacturam nostram x li sicut predictum est Hiis testibus Iohanne Mauncell preposito Beverlaci magistro Willelmo de Kilkenn archidiacono Coventr Radulfo filio Nicholai Bertrame de Croyle Iohanne de Grey Iohanne de Lesyngton et aliis Datum per manum nostram apud Wyndesore xii die Januarii anno regni nostri xxxvii