Charter Document - 99900248
Charter Number: | 99900248 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1352 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in quindecim dies anno regni Edwardi regis Anglie tercii a conquestu vicesimo sexto et regni eiusdem Regis Francie terciodecimo coram Iohanne de Stonore Rogero Hillary Ricardo de Kelleshull[] Ricardo de Wylnghby Iohanne de Stonford[] Thoma de Fencotes iusticiariis et aliis Domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Rogerum de Bondon[] clericum Robertum de Stokes clericum et Iohannem de Wroxton[] clericum querentem et Guidonem de Hodeston[] civem et piscenarium London[] et Iulianam uxorem eius deforciantem de quadraginta acris terre quatuor acris prati sex acris bosci et sex solidatis et octo denaratis redditus cum pertinenciis in Kyngesbury et Hendon[] unde placitum convencionis summonitus fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Guido et Iuliana recognoverunt predicta tenementa cum pertinenciis esse ius ipsius Iohannis et illa remiserunt et quietum clamaverunt de ipsis Guidone et Iuliana et heredibus ipsius Iuliane predictis Iohanni Rogero et Roberto et heredibus ipsius Iohannis imperpetuum Et preterea iidem Guido et Iuliana concesserunt pro se et heredibus ipsius Iuliane quod ipsi warant[] predictis Rogero Roberto et Iohanni et heredibus ipsius Iohannis predicta tenementa cum pertinenciis contra omnes homines imperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieta clamacione war[] sive et concordia iidem Rogerus Robertus et Iohannes dederunt predictis Guidoni et Iuliane quadraginta marcas argenti