Charter Document - 99900247
Charter Number: | 99900247 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1351 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec indentura testatur quod cum Ricardus atte Seler civis London[] teneatur priori hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia in sexaginta duabus marcis argenti per quandam recognicionem in cancellaria Domini Regis inde factam solvend[] prout in eadem recognicione plenius continetur Idem tamen prior uult et concedit quod si Guido de Hodesdon[] et Iuliana uxor eius vel Iuliana si supervixerit virum suum predictum infra dimid[] annum postquam eadem Iuliana plene etatis fuerit in curia Domini Regis coram iusticiariis de Banco finem levent vel levet de campo vocato Churchefeld[] cum Kyngesburyhulle vel de numero acrarum terre in eisdem campo et Kyngesburyhull existencium cum pertinenciis in Kyngesbury Domino Rogero de Bondon[] Magistro Roberto de Stokes et Domino Iohanni de Wroxton[] clericis vel eorum alteri diucius viventi aut terre tenenti qui eodem tempore de eisdem campo et Kyngesburyhull[] vel numero acrarum terre ibidem ut predictum est cum pertinenciis tenens fuerit que iidem Rogerus Robertus et Iohannes perquisierunt de predicto Ricardo atte Seler cive London[] de toto iure ipsius Iuliane quod extunc predicta recognicio sexaginta duarum marcarum pro nulla habeatur Et si predicta Iuliana infra terminum predictum decedat fine predicto non levato extunc predictus Ricardus teneatur solvere predicto priori vel successoribus suis triginta duas marcas argenti infra tres menses proximos sequentes post mortem predicte Iuliane Et si idem Ricardus in solucione illa defecerit extunc vult et concedit idem Ricardus quod recognicio predicta in robore suo stet et permaneat Et predictus prior concedit quod si prefata Iuliana ante finem predictum levatum decesserit et prefatus Ricardus predictas triginta duas marcas prefato priori vel successoribus suis solverit quod tunc iidem Rogerus Robertus et Iohannes vel eorum heredes de tota terra predicta prefatum Ricardum refeoffare tenentur Et predictus prior solvet omnia expensas et custagia circa finem predictum levand[o] Et ad istas convenciones fideliter tenend[um] predictus prior obligat se et successores suos et prefatus Ricardus obligat se et heredes suos In cuius rei testimonium sigilla predictorum prioris et Ricardi huic indenture alternatim sunt appensa Datum die sabbati proximo post festum translacionis Sancti Thome Martiris anno regni Regis Edwardi tercii post conquestum Anglie vicesimo quinto et regni sui Francie duo decimo