Charter Document - 99900246
Charter Number: | 99900246 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1351 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Seler civis London[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Domino Rogero de Bondon[] Magistro Roberto de Stokes et Domino Iohanni de Wroxton[] clericis totum campum illum qui vocatur Churchefeld[] cum Kyngesburyhull[] in villa de Kyngesbury in comitatu Midd[] cum pertinenciis sicut includuntur per fossatas hayas et certas metas quem campum cum Kyngesburyhull[] cum pertinenciis habui ex dono et feoffamento Guydonis de Hodesdon[] et Iuliane uxoris eius habend[] et tenend[] prefatis Domino Rogero Magistro Roberto et Domino Iohanni heredibus et assignatis suis de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta imperpetuum Et ego predictus Ricardus et heredes mei dictum campum cum Kyngesburyhull[] cum suis pertinenciis predictis Domino Rogero Magistro Roberto et Domino Iohanni heredibus et assignatis suis contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Rogero Hillary milite Thoma Tothewyk Iohanne de Dyngled[] Iohanne Pokerich[] Ricardo atte Weld[] et aliis Datum London[] die sabbati proximo post festum Apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Edwardi tercii post conquestum Anglie vicesimo quinto