Charter Document - 99900245
Charter Number: | 99900245 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1100 - 1442 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Recognicio venit qui de concensu parcium electi triati et iurati dicunt super sacramentum suum quod Gilbertus Brauncestr quondam fuit seisitus de tenementis in visu positis in dominico suo ut de feodo et tenementis illa dedit cuidam Iuliane le Iouour in feodo simplici virtute cuius doni eadem Iuliana de eisdem tenementis fuit seisita in dominico suo ut de feodo simplici et eadem tenementa postmodum dedit prefato Gilberto et Idonie uxori eius tenend[] sibi et heredibus de corporibus suis exeuntibus Ita quod si obierint sine herede de corporibus suis exeuntibus tunc post mortem ipsorum Gilberti et Idonie predicta tenementa cum pertinenciis remanerent rectis heredibus ipsius Gilberti imperpetuum virtute cuius doni predicti Gilbertus et Idonia fuerunt seisiti de tenementis predictis in forma predicta []