Charter Document - 99900233
Charter Number: | 99900233 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1408 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Memorandum ad curiam de Newton[] Barwe tentam ibidem die sabbati proximo ante festum Sancti Martini Episcopi anno regni Regis Henrici quarti post conquestum decimo ad quam quidem curiam presentatum fuit quod Alicia que fuit uxor Ricardi Serle que de domino tenuit die quo obiit quatuor acras terre cust[] iacentes in Newton[] Field[] cum pertinenciis suis de domino per virgam et dicit quod Idonia filia Iohanne Aleyn sororis dicte Alicie est heres eius propinquior et plene etatis et quia sit compertum est per totum homagium ad missa est pro tenente de predictus quatuor acris terre cum pertinenciis suis tenend[] sibi heredibus et assignatis suis de domino per virgam ad voluntatem domini pro servicia inde debita et consueta salvo iure cuiuslibet que dat domino de fine xiii solidos iiii denarios et fecit domino fidelitatem