Charter Document - 99900231

Charter Document - 99900231


Charter Number: 99900231
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1422
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Et ad curiam cum visu tentam apud Neuton Barwe die dominica in festo Invencionis Sancte Crucis anno regni Regis Henrici quinti post conquestum decimo Ricardus Panter ballivus Willelmus Hunt et Willelmus Bacon ac Robertus Hunt tenentes domini iurati testantur quod Iohannes Quyntyn extra curiam sursum reddidit in manus domini unum mesuagium et xiiii acras terre custumar[] in Strode nuper Thomas Bambull que quidem mesuagium et terra predictus Iohannes et Agnes uxor eius iam defuncta nuper habuerunt ex surs[] redditu Ricardi Ponchon et Beatricis uxoris eius ad opus Willelmi Rede de London Bocher quid presens in curia venit et admissus est tenend[] sibi et suis secundum consuetudines manerii et fecit fidelitatem et dat domino de fine []