Charter Document - 99900227

Charter Document - 99900227


Charter Number: 99900227
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1375
Date type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Ad curam ibidem tentam die lune proximo post festum Sanctorum Simonis et Iude anno regni Regis Edwardi tercii post conquestum quadragesimo nono memorandum quod die mercurii in festo invencionis Sancte Crucis anno regni Regis nunc xlviii Iohannes Brembil et Thomas frater eius nativi admissi fuerunt in curia cum vicecomitibus apud Heyby[] tent[] ad illa tenementa que fuerunt Iohannis Brembill[] nativi patris predictorum Iohannis et Thome tenend[] de bandag[] prout in data curia continetur et nunc idem Thomas prosequendo versus dominum priorem asservit eundem Iohannem patrem predictorum Iohannis et Thome in vita sua unum mesuagium et decem et septem acras terre tenementa dicti nativi in manu Stephani Lamberd[] ballivi manerii huiusmodi sursum reddisse ad opus ipsius Thome et sequele eius petens sibi predicta tenementa adiudicari Super quo examinatis tam predicto Stephano quam Willelmo Gerard[] Waltero Geffray et aliis tunc ibi presentibus comperta est predicta reddicio sponte et legitimo modo facta in presencia preceptoris et fratris Iohannis Gosselyn qui una cum Senescallo materiam predictam domino annunciantes plenarie declaraverunt Et Dominus prior considerans dictam reddicionem iuste factam licet prius non executam modo debito in presenti exequi Et quicquid antea factum fuerat in curia supradicta erronum teneri iussit et prefatus Thomas in veram possessionem predicti mesuagii et decem et septem acras terre poni iuxta vim et effectum reddicionis supradicte precepit que idem Dominus prior Senescallo suo seisinam de predictis tenementis prefato Thome liberari tenend[] sibi et sequele sue Et ideo consideratum est quod idem Thomas habeat dictum mesuagium et terram native tenend[] sibi et sequele sue prout idem Dominus prior precepit Et quia tres acre terre de tenementis predictis superfuerunt in reddicione predicta iidem Iohannes et Thomas frater eius admissi sunt ad illas tenend[] secundum manerium et nichil dant de fine quia alias fecerunt finem pro lx solidis Et liberatum est prefato Thome de predictis mesuagiis et decem et septem acris terre seisinam salvo iure cuiuslibet []