Charter Document - 99900225

Charter Document - 99900225


Charter Number: 99900225
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1271
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Westmonasterium in crastino purificacionis Beate Marie anno regni Regis Henrici filii Regis Iohannis quinquagesimo quinto coram Martino Litlebury Magistro Rogero de Seyton et Iohanne de Cobham iusticiariis et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Aliciam priorissam Sancte Marie de Clerkenwelle querentem et Aliciam de Barowe impedientem de septem marcatis redditus cum pertinenciis in Newton unde placitum warancie carte summonitum fuit inter eas in eadem curia scilicet quod predicta Alicia de Barowe recognovit predictum redditum cum pertinenciis esse ius ipsius priorisse et ecclesie sue Sancte Marie de Clerkenwelle ut illum quem ipsa priorissa et ecclesia sua predicta habent de dono predicte Alicie Ita quod ipsa priorissa et alie priorisse que ei succedent et ecclesia sua predicta percipient annuatim predictum redditum per manus prioris hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia et successorum suorum et fratrum predicti hospitalis de tenemento cum pertinenciis quod idem prior et predicti fratres tenuerunt de predicta Alicia in predicta villa die quo hec concordia facta fuit vel per manus omnium aliorum qui inposterum predictum tenementum tenebunt ad duos terminos scilicet medietatem ad Pascha et alteram medietatem ad festum Sancti Michaelis habendum et tenendum eidem priorisse et aliis priorissis que ei succedent et ecclesie sue predicte de predicta Alicia et heredibus suis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servicio et exaccione imperpetuum Et predicta Alicia et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem priorisse et aliis priorissis que ei succedent et ecclesie sue predicte predictum redditum cum pertinenciis ut liberam puram et perpetuam elemosinam suam absque aliquo servicio inde faciendo contra omnes homines imperpetuum Et ipsa priorissa recepit predictam Aliciam et heredes suos in suis beneficiis et oracionibus que decetero fient in ecclesia sua predicta imperpetuum Et hec concordia facta fuit presente predicto priore et cognoscente se debere predictum redditum et similiter concedente pro se et successoribus suis et predictis fratribus quod ipsi decetero erunt respondentes predicte priorisse et aliis priorissis que ei succedent et ecclesie sue predicte de predicto redditu ad predictos terminos sicut predictum est