Charter Document - 99900220
Charter Number: | 99900220 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1420 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In primis a qualibet persona pro salute sua ad dictum locum fugiente inquiri debet qua de causa illico fugerit ad habend[] tuicionem per privilegia loci predicti an fuerit pro debito alieno seu felonia aut transgressione qualibet et tunc fideliter cognita eius causa nomen eius eadem que causa registrabuntur et pro hoc solvet domino iiii denarios ulterius que iurabit super librum quod ab illo die non faciet quicquam infra locum memoratum quamdiu ibidem manebit quod eidem loco privilegiato lesionem scandalum sive dampnum inferre poterit quoquomodo sed ipsum locum pro posse suo honorificabit sustentabit et defendet Item iurabit quod omnia statuta et ordinaciones pro bono dicti loci ac eius gubernamine pacifica ante illud tempus scilicet quo venerit edita bene et fideliter custodiet et perimplebit Item quod sine licencia ab eodem loco penitus non recedet item quod se ab eodem loco privilegiato nullatenus absentabit per diem neque per noctem et si fecerit in suum periculum redundabit In hiis predictis iuramentum prestabit corporale preterea si suus adventus seu fuga propter feloniam fuerit talis sub salva custodia sex hominum de societate ibidem tota nocte usque mane teneatur nisi pro eo manucapiatur aut de eius bono gubernamine reporto et fama nuncietur Item si personam aliquam ibidem verberaverit in custodia tenebitur quousque solverit Domino pro fine vi solidorum viii denariorum Et si sanguinem extraxerit contra pacem Domini Regis ibidem sub salva custodia permanebit donec domino pro fine solverit xiii solidos iiii denarios Item si querela aliqua adversus personam aliquam ibidem affirmetur erit feod[] videlicet senescallo iiii denarios ballivo iiii denarios et domino iiii denarios Item si persona aliqua feloniam aliquam fecerit sive infra sive extra locum antedictum et hoc post suam primam recepcionem beneficium loci illius admittet et ad prisonam banci Domini Regis committetur Item si quis fugiens seu adventus ad locum sepefatum quamvis absque casu felonie commisse quocumque modo si postea recedat cum licencia et illuc iterum revertatur recipiatur sub forma antedicta solvet que domino tociens quociens redierit pro suo introitu iiii denarios Item si quis tenencium seu persona quevis alia meretricem aliquam causa libidinis excercende per diem aut per noctem receptaverit aut fornicacionem adulterium ve commiserit seu alias sustentaverit infra locum memoratum et per presentamentum tenencium aut recordam constabularii ibidem inde postea sit convictus solvet Domino vi solidos viii denarios et perdet privilegium seu beneficium loci illius