Charter Document - 99900219
Charter Number: | 99900219 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1409 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Iohannes Gore de Burghton[] alias dictus mullecote alias captus per indictamentum factum coram Thoma Skelton[] et sociis suis iusticiis Domini Regis de pace in comitatu predicto de eo quod ipse die iovis proximo post festum Sancti Barnabe apostoli anno Domini Regis nunc decimo triginta et sex multones precii quadraginta solidorum apud Honghton[] felonice cepit et furatus de bonis et catallis Iohannis Will[] senioris Iohannis Brit de Hynedon[] et Iohannis Will[] iunioris et quod idem Iohannes Gore est communis latro modo venit coram iusticiis hic per custodem Gaole predicte ductus et viso indictamento predicto allocutus est qualiter de felonia predicta se velit acquietare Dicit quod ipse felonia predicta fugit ad quandam domum prioris et fratrum hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia in Burghton[] vocatam Spitelhous que quidem domus privilegiata existit sicut cetere domus eiusdem hospitalis privilegiate existunt petendo in eadem domo privilegium hospitalis predicti Et dicit quod ipse ab eadem domo per constabularios ville predicte et alios emulos suos manuforti contra voluntatem suam extractus fuit et petit quod ipse ad domum predictam restituatur super quo venit quidem Willelmus de Wakefeld[] ex parte predictorum prioris et fratrum et dicit quod domus predicta nuper fuit parcella possessionum religiosorum virorum Fratrum Milicie Templi et quod iidem prior et fratres hospitalis predicti habent statum predictorum religiosorum virorum Fratrum Milicie Templi in domo predicta Et ulterius dicit quod dominus Innocencius nuper summus pontifex per litteras suas apostolicas quas idem Willelmus hic in curia profert sigillo plumbeo signatas quarum datum est latern[] viii idus marcii anno pontificatus sui tercio recitans per easdem quod ad ipsum summum pontificem ex conquestione tunc religiosorum virorum Fratrum Milicie Templi pervenit quod cum aliqui ad domos eorum pro salute sua se transtulerunt hostes eorum infra ambitum domorum ipsarum eos et res suas dei reverencia et timore postposit[] ceperunt et captos incarcerarunt et ad redempcionem compulerunt quoniam igitur id indignum fuit penitus et absurdum et fidelium saluti prorsus contrarium universitati omnium venerabilium Fratrum archiepiscoporum dilectorum filiorum abbatum priorum et aliorum ecclesiarum prelatorum ad quos littere predicte pervenerunt per apostolica scripta precipiendo mandavit quatinus universis generaliter sub excomunicacionis interminacione prohibere curarent ne qui in illos qui ad domos predictorum religiosorum virorum Fratrum Milicie Templi pro salute sua confugiunt vel in res eorum infra ambitum domorum ipsarum manus iniciant violentas Si qui autem predictorum archiepiscoporum episcoporum abbatum et aliorum ecclesiarum prelatorum prohibicionis forent transgressores ipsos contradiccione et apellacione cessante vinculo anathematis astringerent et facerent usque ad dignam satisfaccionem sicut excommunicat[] arcuis emitari Et eciam dicit quod Dominus Urbanus tercius nuper summus pontifex per litteras suas apostolicas quas idem Willelmus hic in curia similiter profert sigillo plumbeo signatas recitans per easdem quod ad ipsum summum pontificem ex conquestione tunc religiosorum virorum Fratrum [] hospitalis venit quod cum aliqui ad domos eorum pro salute sua se transtulerunt aut res suas deposuerunt hostes eorum infra ambitum domorum ipsarum eos et res suas dei reverencia et timore postposit[] ceperunt et capt[] incarcerarunt et ad redempcionem compulerunt quoniam igitur indignum fuit penitus et absurdum et fidelium saluti prorsus contrarium universitati omnium venerabilium Fratrum archiepiscoporum episcoporum et dilectorum filiorum abbatum priorum et aliorum ecclesiarum prelatorum ad quos littere ille pervenerunt per apostolica scripta precipiendo mandavit quatinus universis generaliter sub excomunicacionis interminacione prohibere curarent ne quis in illos qui ad domos eorundem Fratrum pro salute sua confugiunt vel in res eorum infra ambitum domorum ipsarum manus iniciant violentas Si qui autem predictorum archiepiscoporum episcoporum abbatum priorum et aliorum ecclesiarum prelatorum prohibicionis forent transgressores ipsos contradiccione apellacione cessante vinculo anathematis astringerent et facerent usque ad dignam satisfaccionem sicut excommunicat[] ab omnibus evitari et cum hoc dicit quod idem nunc prior hospitalis predicti Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia et fratres eiusdem hospitalis et omnes predecessores sui priores et fratres hospitalis illius tempore suo et similiter predicti religiosi viri fratres Milicie Templi tempore suo huiusmodi privilegium in qualibet domo possessionum suarum a tempore confeccionis privilegiorum predictorum hucusque semper optinuerunt et continuarunt videlicet quod quilibet homo sive femina ad aliquam domum eorundem fratrum pro aliqua felonia pro salute sua fugiens habuit in eadem domo et in qualibet eorundem domorum privilegium et libertatem prout in sacrosancta ecclesia si in eadem tunc temporis existeret pro aliquo tali delicto obtineret Et petit quod idem privilegium eisdem nunc priori et fratribus hospitalis predicti ad presens allocetur et quia iustic[] hic melius de premissis certiorari et informari volentes pro iure Domini Regis in hac parte salvando ideo preceptum est vicecomitibus quod instant[] arraiari facit quoddam panellum de dignioribus et probioribus hominibus comitatus predicti per quos rei veritas melius sciri poterit et inquiri Et qui nec predictos nunc priorem et fratres hospitalis predicti nec predictum Iohannem Gore aliqua [] attingit ad inquirendum per eorum sacramentum de premissis plenius veritatem Et super hoc iure videlicet Henricus Syngle Iohannes Peperwhyte Thomas Arneboys Iohannes Michell[] Robertus Symines Thomas Pulgo Iohannes Welbourne Rogerus Pullayn Iohannes Wynterbourne Iohannes Wolkested[] Petrus Sandhull[] et Iohannes Burle exacti venerunt qui ad veritatem de premissis dicend[] electi triati et iurati dicunt super sacramentum suum quod predicta domus vocata Spitelhous nuper fuit in possessione predictorum religiosorum virorum fratrum Milicie Templi et modo in possessione predictorum nunc prioris et fratrum predicti hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia existit et quod predictus Iohannes Gore fugit usque eandem domum vocatam Spitelhous pro felonia predicta et peciit ibidem privilegium predicti hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia et in eadem domo extitit quousque ab eadem domo contra voluntatem suam per quosdam emulos suos manuforti extractus fuit prout idem Iohannes Gore supernis allegavit Et ulterius dicunt sacramentum suum quod tam predicti fratres Milicie Templi tempore suo quam predicti nunc prior et fratres hospitalis predicti necnon omnes predecessores sui priores et fratres hospitalis illius temporibus suis huiusmodi privilegium a tempore concessionis eiusdem habuerunt et semper hucusque continuarunt videlicet quod quilibet homo sive femina ad aliquam domum tam predictorum fratrum Milicie Templi tempore suo quam predictorum nunc prioris et fratrum hospitalis predicti ac predecessorum suorum priorum et fratrum hospitalis illius temporibus suis pro aliqua felonia pro salute sua fugiens habuit in eadem domo ad quam sic fugit et in qualibet domo domorum predictarum haberent huiusmodi privilegium et libertatem prout in sacrosancta ecclesia obtineret pro aliquo tali delicto si in eadem sacrosancta ecclesia tunc temporis pro eodem delicto existeret prout predictus Willelmus de Wakefeld[] pro predictis priore et fratribus hospitalis predicti supernis allegavit Et ulterius dicunt quod licet aliquis pro salute sua ad aliquam domum domorum predictarum pro aliqua felonia in forma predicta fugiens ab eadem domo extractus fuisset ipse semper occasione privilegii predicti ad huiusmodi domum a toto tempore predicto restitutus fuit Et quia iusticii hic nondum avisantur utrum predictus Iohannes Gore ad predictam domum vocatam Spitelhous causa privilegii predicti restitui debet necnon ideo idem Iohannes Gore remittitur gaole predicte in custodia occasione premissa Edmundi Marchel custodis gaole illius in eodem salvo custodiend[] usque proximam deliberacionem eiusdem gaole ibidem Postea scilicet die martis proximo ante festum Sancte Margarete virginis anno regni domum Regis nunc undecimo coram prefatis Willelmo Hankeford[] et Willelmo Skrene iusticiis Domini Regis ad gaolam predictam de prisonibus in ea existentibus deliberand[] assign[] apud Wynton[] venit predictus Iohannes Gore per custodem gaole predicte occasione premissa ductus Et ulterius dicit quod ipse pro felonia predicta fugit ad domum predictam petendo in eadem domo privilegium hospitalis predicti et quod in eadem domo fuit quousque per constabularium predicte ville de Burghton[] et alios emulos suos ab eadem domo manuforti contra voluntatem suam extractus fuit et petit quod ipse ad domum illam restituatur [] Et super hoc auditis et plenius intellectis tam recordo predicto quam diversis et non modicis legis peritorum racionibus pro Domino Rege in hac parte factis ac habito prius inde avisamento tam iustic[] Domini Regis de utroque Banco quam servientum Domini Regis ad legem necnon aliorum peritorum de eiusdem Domini Regis consilio per prefatos Willelmum Hankeford[] et Willelmum Skrene pro iure Domini Regis in hac parte salvando ad hoc requisitorum videtur iustic[] hic quod predicti nunc prior et fratres hospitalis predicti huiusmodi privilegium prout ex parte sua in forma predicta allegatum extitit habere debeant ideo consideratum est quod predictus Iohannes Gore ad predictam domum predicti prioris Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia vocatam Spitelhous in Burghton[] ad quam idem Iohannes Gore pro felonia predicta fugit petendo ibidem privilegium hospitalis predicti et extra quam idem Iohannes Gore postmodum per constabularium ville predicte et alios emulos suos manuforti contra voluntatem suam in forma predicta extractus fuit restituatur Et restituitur per vicecomitem comitatus predicti