Charter Document - 99900217

Charter Document - 99900217


Charter Number: 99900217
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1134
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocencius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis episcopis dilectis filiis abbatibus prioribus et aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benediccionem pervenit ad nos ex questione religiosorum virorum fratrum milicie Templi quod cum aliqui ad domos eorum pro salute sua se transferunt hostes eorum infra ambitum domorum ipsarum eos et res suas dei reverencia et timore postposito capiunt et captos incarcerant et ad redempcionem compellunt Quin igitur id indignum est penitus et absurdum et fidelium saluti prorsus contrarium universitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus universis generaliter sub excomunicacion[i] interminacione prohibere curetis ne qui in illos qui ad domos predictorum fratrum pro salute sua confugunt vel in res eorum infra ambitum domorum ipsarum manus iniciant violentas Si quis autem nostre prohibicionis fuerint transgressores ipsos contradiccione et appellacione cessante vinculo anathematis astringatis et faciatis usque ad dignam satisfaccionem sicut excommunicatos arcuis evitari Datum lateran[] viii idus marcii pontificatus nostri anno tercio