Charter Document - 99900216
Charter Number: | 99900216 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1308 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Extenti terrarum et tenementorum que fuerunt magistri Milicie Templi et Fratrum de eiusdem milicie ad festum Natalis Domini proximo preteriero in Wythiflete iuxta Suthwerk facta apud Suthwerk die sabbati proximo post festum Sancti Mathie apostoli anno regni Regis Edwardi fili Regis Edwardi primo per sacramentum Stephani de Bekewell Iohannis le Rede de Clopham Walteri de Muleward Henrici de Hactone Henrici de Sulby Iohannis le Surewere Simonis le Kyng Radulphi le Anener Ricardi Ode senioris Thome atte Nappeldon Iohannis Ingolf et Willelmi atte Welle qui dicunt quod predicti fratres eiusdem milicie habuerunt die Natalis Domini supradicto in Wythiflete iuxta Suthwerk quoddam mesuagium cuius domus sunt ita debiles et ruinos ita quod de valore earundem nullo modo sustentare possunt et ideo nulla inde fieri potest extens item dicunt quod predicti fratres habuerunt ibidem die predicto quandam porcionem terre que vocatur hida terra de terra arrabili et prato in qua hida est una acra terre arrabilis que valet per annum xii denarios et sunt in eadem tres acre prati et valet acra per annum iiii solidos quam xii solidos residuum eiusdem hide est in curtillagio Wall et fossat et valet proficuum curtillag et Wall per annum duas marcas et proficuum de fossat predict pertinet ad molendinum subscriptum Item dicunt quod iidem fratres habuerunt ibidem die predicto quinque molendina aquatica debilia et nimis sufficiencia parata et valet quodlibet per annum quatuor marcas quam xx marcas Item est ibidem sextum molendinum quod patet pro defectu apparatus et si apparatus fuerit valeret per annum iiii marcas item dicunt quod habuerunt die supradicto in campo de Suthwerk unam acram terre que valet per annum viii denarios Item unam acram prati in marisco de Lambhith que valet per annum in omnibus exitibus iii solidos Item iidem fratres habuerunt die supradicto ibidem tria cotagia preter xx denarios quam v solidos Item dicunt quod iidem fratres habuerunt die supradicto in Burgo de Suthwerk xiiii solidos annum redditus exeunt de quodam tenemento Iohanne atte Churche quam xvi libras ix solidos Et dicunt quod predicti fratres habuerunt predictum mesuagium cum hida predicta unam acram terre arrabilis et tres acras prati curtillag Wall fossat in eadem hida inclus una cum sex molendinis et predictam acram terre et predictam acram prati ut prenotatur ex dimissione prioris et conventus de Bermondes habend et tenend predictis fratribus et successoribus suis de predictis priore et conventu et successoribus suis imperpetuum in feodo firmam pro x marcas et iiii solidos eisdem priori et conventui annuatim solvend Item dicunt quod iidem fratres habuerunt predicta cotagia ex dono et concessione Roberti Ponrynthewoght reddendo inde annuatim Deo et ecclesie beate Marie de Lambhithe unum denarium redditus pro omnibus serviciis item dicunt quod predicti xiiii solidos certi redditus in Burgo de Suthwerk sunt de feodo comitis Warenn ex cuius dono eis nec alicui de partibus illis sive predictorum fratrum munimentis ad presens nullo modo constare potest quam repris x marcas iiii solidos i denarios Item dicunt quod iidem fratres ibidem die supradicto non habuerunt plur terre seu tenementa beneficia ecclesiastica in feodo ad terminum vite vel annorum aut in proprios usus vel modo alio quocumque nec alicui sustentacionem diurnam vel certum per annum ad terminum vite vel annorum vel alio modo cantarias aliquas invenire teneb nec de aliquibus oneribus honorabilibus nisi de redditibus predictis In cuius rei testimonium predicti iurati presentes extentes sigilla sua apposuerunt Datum apud Suthwerk die et anno supradictis