Charter Document - 99900214
Charter Number: | 99900214 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1337 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec indentura testatur quod die confeccionis presencium ita convenit inter fratrem Philippum de Thame priorem hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia et eiusdem domus fratres ex una parte et Iohannam que fuit uxor Roberti de Swalolme ex altera videlicet quod cum frater Thomas larcher quondam prior hospitalis eiusdem predecessor prioris nunc de assensu et voluntate fratrum suorum per commune factum dicti hospitalis concesserit predictis Roberto et Iohanne quendam annuum redditum viginti librarum ad totam vitam ipsorum Roberti et Iohanne solvend[um] ad festa Sancti Michaelis et Pasche annuatim per equales porciones idem tamen frater Philippus nunc prior unanimi assensu fratrum suorum in generali capitulo suo apud Clerkenewelle in recompensacionem et plenariam satisfaccionem annui redditus illius concessit et dimisit predicte Iohanne quatuor molendina aquatica vocata le Templemilnes supra ripam Thamisie situata in Suthwerk in comitatu Surr[] cum quodam clauso vocato the Wyles eisdem molendinis adiacente et pertinente et cum omnibus commoditatibus et aliis pertinenciis eisdem molendinis et clauso quoquo modo spectantibus cum una acra terre que vocatur Le Temple acre et iacet in campo de Lamethe in longitudine a muro qui circuit clausum predictum ex parte boriali usque ad pratum quod vocatur putinere versus austrum et in latitudine inter terram Iohannis de Resham versus occidentem et fossatum episcopi Winton[] versus orientem et cum una acra prati que vocatur luce Wall[] cum fossato adiacente in longitudine dicti prati ex parte orientali et cum aliis pertinenciis suis habend[] et tenend[] ad totam vitam ipsius Iohanne de ipso priore et successoribus suis per servicia unius rose ad festum Nativitatis Sancti Iohannis Baptiste solvend[] annuatim Et facit capitalibus dominis feodi illius pro ipso priore et successoribus suis omnimoda redditus et servicia inde debita et consueta Et pro hiis concessione et dimissione predicta Iohanna pro se et executoribus suis remisit et quietum clamavit predicto nunc priori et successoribus suis omnimodam accionem quam erga ipsum habuit seu aliquo modo inposterum versus ipsum seu successores suos habere poterit de anno redditu predicto seu de arreragiis eiusdem in futurum Concessit eciam eadem Iohanna quod ipsa domos stagna rotas gurgites et inclusas molendinorum predictorum necnon domos in clauso predicto situatas et omnia alia ibi eisdem molendinis et clauso pertinenciis sustentabit et cum necesse fuerit reparabit ffossata que infra clausum et extra cum opus fuerit mundabit et reparabit omnes domos et molendina predicta et clausum predictum et arbores in clauso predicto crestentes sive vasto et destruccione tota vita sua servabit preterea eadem Iohanna concessit quod omnimodo Wallas super ripam Thamasie quas idem prior racione molendinorum et clausi predictorum tenebatur facere sustinere et reparare ipsa Wallas illas necnon omnia alia onera redditus et servicia predictis molendino et clauso quoquomodo incumbencia pro ipso priore et successoribus suis faciet supportabit reparabit et sustinebit ita quod ipsum priorem et successores suos occasione Wallarum predictarum seu quorumcumque aliorum onerum reddituum et serviciorum predictorum usus quoscumque molendinis et clausa predictis in seisina eiusdem Iohanne existentibus indempnum conservabit Et ad maiorem huiusmodi securitatem uult et concedit eadem Iohanna quod si contingat quod absit quod ipsa in aliquibus predictorum sic per ipsam concessorum defecerit et huiusmodi defectus infra unum mensem a tempore quo ipsa Iohanna vel custos molendinorum et clausi predictorum qui pro tempore fuerit per preceptorem de Clerkenwelle qui pro tempore fuerit vel eius locumtenentem premunita fuerit non emendaverit seu reparaverit vel emendare seu reparare inceperit si spacium unius mensis ad emandacionem seu reparacionem huiusmodi non sufficerit quod extunc bene liceat predicto priori et successoribus suis molendina et clausum predicta ingredi et retinere quousque huiusmodi defectus per ipsam Iohannam plene et sufficienter emendentur et reparentur In cuius rei testimonium sigillum commune predictorum prioris et fratrum et sigillum predicte Iohanne huic scripto indentato alternatim sunt appensa Datum apud Clerkenewelle in celebracione capituli dictorum prioris et fratrum die martis proximo post festum Sancti Barnabi apostoli anno Domini millesimo tricentesimo xxxvii