Charter Document - 99900211

Charter Document - 99900211


Charter Number: 99900211
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1154 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gracia Rex Anglie Dux Normannie et Aquitannie et comes Andegau[] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglicis tocius Anglie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse convencionem que rationabiliter facta est Reginaldum priorem et monachos de Bermundesey et fratres templi de tota illa hida de Wideflete que est super Thamisiam contra Novum Templum de feodo Roberti Marinyim cum molendinis et cum hominibus super eandem terram manentibus et cum omnibus aliis ad eam pertinentibus tenend[a] de ecclesia de Bermundesey sicut carte que inde inter inde facte sunt testantur Quare volo et firmiter precipio quod convencio illa stabilis maneat et firmiter et in concusse inter eos teneatur sicut facta est inter ipsos et cartis suis inde factis confirmata Testibus Gaufrido archiepiscopo Cantuar[iensis] Ricardo de Huium constabulario Willelmo de Curcy Alano de Nevilla Radulpho filio Stephani camerario Apud Burn[]