Charter Document - 99900204

Charter Document - 99900204


Charter Number: 99900204
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1327
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus hoc presens scriptum indentatum visuris vel audituris frater Thomas Larchier prior Hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia et eiusdem domus fratres salutem in Domino Noveritis quod cum venerabilis pater Dominus Iohannes de Hothum permissione divina Elien[sis] episcopus teneat quoddam gardinum in suburbio London[] in comitatu Midd[elsexie] quod fuit Iohannis de Pelham quod quidem gardinum est pars cuiusdam tenementi quod nobis reddere solebat xl solidos annui redditus Nos prefati prior et fratres remisimus et quietum clamavimus prefato Domino episcopo heredibus et assignatis suis omnia arreragia redditus predicti nobis debita de parte tenementi predicti quam Dominus episcopus tenet a principio mundi usque in diem confeccionis presencium et preterea volumus et concedimus per presentes quod prefatus episcopus ad totam vitam ipsius episcopi sit quietus de solucione redditus sibi contingent[is] de parte quam tenet de tenemento supradicto Ita tum quod heredes aut assignati prefati Domini episcopi post decessum ipsius episcopi nobis et successoribus nostris redditus x solidos per annum de dicta parte tenementi predicti fideliter persolvant inperpetuum In cuius rei tesitmonium tam sigillum commune quam sigillum prefati episcopi huic scripto indentato alternatim sunt appensa Datum apud Clerkenwelle vicesimo septimo die marcii anno Domini millesimo tricentesimo xxvii