Charter Document - 99900200

Charter Document - 99900200


Charter Number: 99900200
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1135 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus dei gracia Rex Anglie iusticiis vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis London[] salutem Precipio quod milites fratres de Templo Ierusalem teneant et habeant terram suam quam Willelmus Marci eis dedit in elemosinam infra London[] ita bene et in pace et libere et quiete et honorifice sicut Willelmus Marc[] melius et liberius et quiecius tenuit Et si quid super hoc inde cepistis totum eis reddatis teste Willelmo de Ipra apud London[]