Charter Document - 99900197

Charter Document - 99900197


Charter Number: 99900197
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1350
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec indentura facta inter Fratrem Philippum de Thame priorem hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia ex parte una et Andream filium Roberti Peytenyn[] capellani ex altera testatur quod predictus prior sursum reddidit predicto Andree qui plene etatis est omnia illa tenementa cum suis pertinenciis in parochia Sancti Andree de Holebourn[] que fuerunt predicti Roberti Peytenyn[] et quorum custodiam idem prior habuit racione minoris etatis predicti Andree Et predictus Andreas remisit relaxavit et omnino prodonavit per presentes predicto priori et successoribus suis omnimodam accionem quam erga eum habere poterit racione cuiuscumque vasti facti in tenementis predictis tempore quo eadem tenementa in custodia ipsius prioris extiterunt In cuius rei testimonium sigilla predictorum prioris et Andree huic indenture alternatim sunt appensa Datum apud fontem clericorum iuxta London[] die sabbati proximo post festum Apostolorum Petri et Pauli anno regni Domini Regis Edwardi tercii post conquestum Anglie vicesimo quinto et regni sui Francie duodecimo