Charter Document - 99900176
Charter Number: | 99900176 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1390 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes Knott civis et cissor London[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Iohanni Orchard Willelmo Morys civibus London[] Nicholao Mistreton[] et Hugoni de Cresech[] totum illud tenementum meum cum gardino adiacente necnon viginti et quatuor mesuagia cum gardinis ex omnibus partibus eisdem mesuagis adiacentibus et decem acras terre arabiles cum pertinenciis iacentes in parochia Sancti Andree de Hollebourne extra barram veteris Templi London[] in comitatu Midd[elsexie] que michi iure hereditarie descendebant post mortem Willelmi Knott habenda et tenenda omnia predicta terras et tenementa cum omnibus suis pertinenciis prefatis Iohanni Orchard Willelmo Nicholao et Hugoni heredibus et assignatis suis inperpetuum de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta Et ego vero predictus Iohannes Knott et heredes mei omnia predicta terras et tenementa cum omnibus suis pertinenciis prefatis Iohanni Orchard Willelmo Nicholao et Hugoni heredibus et assignatis suis contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus In cuius rei testimonium huic presenti carte mee sigillum meum apposui Iohanne Hynde tunc maiore civitatis London[] Henrico Vannere et Iohanne Sadworth[] tunc vicecomitibus eiusdem civitatis existentibus Hiis testibus Willelmo Fote Ricardo Mordon[] Iohanne Goldbeter Roberto Langelee et aliis Datum in parochia Sancti Andree de Hollebourne extra barram veteris Templi London[] in comitatu predicto die lune proximo ante festum Sancte Lucie virginis anno regni Regis Ricardi Secundi post conquestum quartodecimo