Charter Document - 99900174

Charter Document - 99900174


Charter Number: 99900174
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1365
Date type: Internal, Feast, Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod nos Iohannes Excestre cappere et Cecilia uxor mea dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Willelmo Knotte et Iohanne uxori eius viginti et quatuor mesuagia cum gardinis ex omnibus partibus eisdem mesuagiis adiacentibus et decem acras terre arabilis cum pertinenciis iacentes in Hollebourn[] extra barram veteris Templi London[] in comitatu Midd[elsexie] que habuimus ex dono et feoffamento Iohannis Sely civis et pelliparii London[] iacent[] videlicet inter tenementum quondam Iohannis Whitchild[] ex parte orientali et tenementum hospitalis Sancti Egidii ex parte occidentali et regiam viam ex parte boriali et campum vocatum Fikettesfeld[] ex parte australi habend[a] et tenend[a] omnia predicta terras et tenementa cum gardinis et omnibus suis pertinenciis predictis Willelmo et Iohanne heredibus et assignatis ipsius Willelmi inperpetuum de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et consueta Et nos vero predicti Iohannes et Cecilia heredes et assignati ipsius Iohannis omnia predicta terras et tenementa cum gardinis et omnibus aliis suis pertinenciis ut predictum est predictis Willelmo et Iohanne heredibus et assignatis ipsius Willelmi in forma predicta contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium nos predicti Iohannes et Cecilia huic carte nostre sigilla nostra alternatim apposuimus Hiis testibus Stephano de Holbourn[] Rogero Legett Iohanne Heynes Rogero Costantyn Iohanne Totenhale Stephano Parkere et aliis Datum apud Hobourn[] die lune in festo Sanctorum Fabiani et Sebastiani martirum anno regni Regis Edwardi tercii post conquestum tricesimo octavo