Charter Document - 99900173

Charter Document - 99900173


Charter Number: 99900173
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1362
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes Sely civis et pelliparius London[] dedi concessi et hac presenti carta mea indentata confirmavi Iohanni Excestre cappere et Cecilie uxori eius viginti quatuor mesuagia cum gardinis ex omnibus partibus adiacentibus et decem acris terre arabilis cum pertinenciis iacentibus in Holbourne extra barram veteris Templi London[] in comitatu Midd[elsexie] videlicet inter tenementum quondam Iohannis Whitchild[] ex parte orientali et tenementum hospitalis Sancti Egidii ex parte occidentali et regiam viam ex parte boriali et campum vocatum Fikettesfeld[] ex parte australi habenda et tenenda omnia predicta terras et tenementa cum gardinis et omnibus pertinenciis suis predictis Iohanni Excestre et Cecilie uxori eius ac heredibus et assignatis ipsius Iohannis Excestre inperpetuum de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et consueta Reddendo inde annuatim predicto Iohanni Sely heredibus et assignatis suis sexaginta solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos videlicet in festo Sancti Michaelis Archangeli quindecim solidos sterlingorum in festo Natalis Domini quindecim solidos sterlingorum in festo Pasche quindecim solidos sterlingorum et in festo Nativitatis Sancti Iohannis Baptiste quindecim solidos sterlingorum et sic de anno in annum sexaginta solidos in forma predicta inperpetuum Et si contingat predictum redditum ad aliquem terminum quo solvi debeat aretro esse quod bene liceat predicto Iohanni Sely heredibus et assignatis suis in omnibus predictis terris et tenementis et in qualibet parcella eorundem intrare et per omnia bona et catalla in eisdem inventa distringere et districtiones asportare et penes se retinere quousque sibi de predicto redditu plenarie fuerit satisfactum Et si predictus redditus aretro sit per unum annum et diem ultra aliquem terminum et sufficiens districtio in predictis terris et tenementis cum pertinenciis pro predicto redditu inveniri non poterit quod bene liceat predicto Iohanni Sely heredibus et assignatis suis omnia predicta terras et tenementa cum gardinis et omnibus pertinenciis suis reintrare et penes se et heredes suos retinere ista carta indentata non obstante ac eciam in omnibus terris et tenementis predictorum Iohannis Excestre et Cecilie uxoris eius ex opposito predictorum tenementorum et in qualibet parcella eorundem pro solucione dicti annui redditus sic aretro existent[is] intrare et per omnia bona et catalla in eisdem inventa distringere et districtiones asportare et penes se retinere quousque sibi de arreragiis predicti redditus plenarie fuerit satisfactum Et ego vero predictus Iohannes et heredes mei omnia predicta terras et tenementa cum gardinis et omnibus suis pertinenciis predictis Iohanni Excestre et Cecilie uxori eius ac heredibus ac assignatis ipsius Iohannis Excestre pro redditu predicto in forma predicta contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus In cuius rei testimonium uni parti huius carte indentate penes predictos Iohannem Excestre et Ceciliam uxorem eius remanenti sigillum meum apposui alteri vero parti huius carte indentate penes me remanenti predicti Iohannes Excestre et Cecilia uxor eius sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Iohanne de Paddebury Rogero Leget Galfrido Goldbetere Willelmo atte March[] Stephano de Holbourne Iohanne Heynes Rogero Costantyn[] Stephano Parker et aliis Datum apud Holbourne die iovis in vigilia Nativitatis Sancti Iohannis Baptiste anno regni Regis Edwardi tercii post conquestum tricesimo sexto