Charter Document - 99900167
Charter Number: | 99900167 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1216 - 1272 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hubertus filius Galfridi de Utlawe gardinarii dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Germo le Gorgerer et Dionisie uxori sue quandam partem terre cum pertinenciis quam habui de donacione predicti Galfridi patris mei et Avicie uxoris eius matris mee sicut continetur in carta eorum quam michi fecerunt de eadem terra que scilicet pars terre cum pertinenciis iacet in latitudine inter terram eorundem Galfridi et Avicie ex parte orientis et mesuagium cum pertinenciis quod Gilbertus Lonecote aliquando tenuit de hospitali Sancti Egidii infirmorum extra London[] in parochia eiusdem hospitalis ex parte occidentis cum quo mesuagio et suis pertinenciis Egidia filia dicti Gilberti postea feoffata fuit per Robertum fratrem suum filium eciam eiusdem Gilberti Et predicta pars terre cum pertinenciis continet in latitudine in capite iuxta regium vicum ex parte aquilonis unam parchiam et dimidiam et tres pedes de parchiis domini Regis Henrici tercii continente qualibet parchia sex decim pedes et dimidiam et in medio unam parchiam et dimidiam et duos pedes et dimidiam et in fine versus austrum unam parchiam et dimidiam et duos pedes et in longitudine a predicto regio vico usque ad terram que fuit Simonis Trill[] sexdecim parchias habend[] et tenend[] predictis Germo et Dionisie et heredibus vel assignatis suis tam liberius plenius et quiet[ius] sicut continetur in prefata carta Reddendo inde annuatim prenominato hospitali quinque denarios et unum quadrantem argenti ad duos anni terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis duos denarios et unum obulum et unum quadrantem et ad Pascha duos denarios et unum obulum et predicto Galfrido patri et Avicie matri meis et heredibus vel assignatis suis unum obulum ad festum Sancti Michaelis et heredibus meis vel michi vel assignatis meis unum clavum gilofridi percipiend[o] super predictam terram ad Natale Domini pro omnibus serviciis exaccionibus secularibus demandis sectis curie et rebus cunctis Et ego predictus Hubertus et heredes vel assignati mei et maxime antedicti Galfridus pater meus et Avicia mater mea et heredes vel assignati sui ut in prefata carta manifestatur predictam terram cum pertinenciis suis predictis Germo et Dionisie et heredibus vel assignatis suis per predicta servicia unius obuli et unius clavi gilofridi contra omnes gentes warantizabimus et maxime de secta curie defendemus et acquietabimus inperpetuum Pro hac igitur mea donacione concessione warantizacione defensione acquietacione et presentis carte confirmacione dederunt michi prefati Germus et Dionisia quatuor decim solidos argenti in gersumam Et ut hec mea donacio concessio warantizacio defensio acquietacio et presentis carte mee confirmacio rata et stabilis finabiliter permaneat presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero capellano tunc magistro prefati hospitalis Hugone de Weleburn[] Simone de Purtepoll[] Iohanne Fabro Roberto Lunecote Willelmo le Lindraper Willelmo Cristemasse Iohanne de cruce Iohanne Coco Iohanne le Calic[] Roberto Osgod Michaele gardinar[] Rogero de Leycestr[] et aliis