Charter Document - 99900153

Charter Document - 99900153


Charter Number: 99900153
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1414
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Placita assisarum frisce fortie tenta coram Iohanne Sutton[] et Iohanne Micchell[] vicecomitibus civitatis London[] tenta in Guyhalda civitatis predicte die Sabbati proximo post festum Sancti Valentini martiris anno regni Regis Henrici quinti post conquestum primo presencia coronatoris civitatis predicte non expectata eo quod idem coronator solemniter exactus fuit in civitate predicta et non comperuit secundum vim formam et effectum cuiusdam statuti in hoc casu nuper editi et provisi Assisa venit recognitura si Iohannes Padyngton[] Nicholaus Kirkeby et Alicia uxor eius et Robertus Tentreden[] civis et Irmongere London[] iniuste et sine iudicio disseisiuerunt fratrem Walterum Grendon[] priorem hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia de libero tenemento sui in parochia Sancti Michaelis ad ripam regine London[] in London post primam [] Et unde idem prior per Iohannem Cloos attornatum suum queritur quod disseisiverunt eum de quadraginta et quinque solidatis et octo denariis redditus cum pertinenciis exeuntibus de uno tenemento Brasineo cum shopa annexa in visum recognitorum assise predicte posite die iouis proximo ante diem inpetracionis bille huius assise videlicet die iovis proximo ante diem lune proximum post festum Sancti Martini in Yeme anno regni Regis Henrici quarti nuper Regis Anglie patris domini Regis nunc quartodecimo et predicti Iohannes Padynton[] Nicholaus Kirkeby et Alicia uxor eius et Robertus Tendreden[] solemniter exacti non venerunt et fecerunt defaltam Ideo ob eorum defalta capiatur assisa Et pro titulo liberi tenementi et assisa de redditu predicto habendo idem prior curia hic monstrand[] prout moris est secundum consuetudinem civitatis predicte hactenus usitam habitam et optentam dicit quod ipse et omnes predecessores sui priores hospitalis predicti de tempore quo memoria hominum non existit seisiti fuerunt de redditu predicto ut de quieto redditu secundum consuetudinem civitatis predicte et ipse nunc prior et omnes predecessores sui predicti a toto tempore predicto usi fuerunt ad distringendum pro eodem redditu ad terminos in eadem civitate solvendo videlicet ad Pascha [] in dominico suo ut de feodo et iure hospitalis sui predicti et dicit quod quidem Willelmus Tothale nuper prior hospitalis predicti predecessor ipsius nunc prioris nuper fuit seisitus in dominico suo ut de feodo et iure hospitalis sui predicti de predicto redditu et de predicto tenemento exeunte ad terminos predictos soluend[o] videlicet tempore Domini H[enrici] nuper Regis Anglie filii Regis Iohannis et omnes successores sui priores hospitalis illius successive seisiti fuerunt de eodem redditu in dominico suo ut de feodo et iure hospitalis sui predicti per manus tenentium predictorum tenementorum in visu [ponitur] pro tempore existent[] ad terminos predictos soluend[o] quosque idem nunc prior per predictos Iohannem Padington[] Nicholaum Aliciam et Robertum inde iniuste et sine iudicio disseisitus fuerit Et petit assisam [] Super quo consideratum est quod procedatur ad capcionem assise predicte et super hoc recognitum exacti videlicet Thomas atte Wode Thomas Kewell[] Iohannes Clerk[] Stephanus Hull[] Nicholaus Turk Thomas Hogate Iohannes Lyttelyngton[] Thomas Richard Stephanus Bugge Ricardus Pountfreyt Iohannes Thetford[] et Robertus Smyth[] venerunt qui ad veritatem de premissis dicend[i] electi triati et iurati dicunt super sacramentum suum quod predictus nunc prior et omnes predecessores sui priores hospitalis predicti seisiti fuerunt in dominico suo ut de feodo et iure hospitalis sui predicti per manus tenentium predictorum tenement[] in visu ponitur pro tempore existent[] de predicto redditu de tenementis illis exeunt[] Et quod predictus Willelmus Tothall[] nuper prior hospitalis predicti seisitus fuit de predicto redditu de predictis tenementis exeunt[] tempore predicti Domini H[enrici] filii Regis Iohannis et omnes successores sui priores eiusdem hospitalis successive seisiti fuerunt in dominico suo ut de feodo et iure hospitalis illius per manus tenencium predictorum in visu positorum pro tempore existenc[] de predicto redditu de tenementis illis exeunt[] quousque predicti Iohannes Padington[] Nicholaus et Robertus ipsum nunc priorem inde iniuste et sine iudicio disseisiverunt prout predictus nunc prior superius allegavit [recogn] quesiti qualiter dissisa predicta facta fuit et si dissisa illa vi et armis facta fuit necne et per quantum tempus predictus redditus prefato nunc priori aretro existit non solutus et que dampna predictus nunc prior sustinuit occasione dissise ultra arrerag[] redditus predicti promisis et custagiis suis circa sectam suam in hac parte appositam et si habeatur aliqua fraus sive collusio inde inter predictum nunc priorem et predictos Iohannem Padington[] Nicholaum Aliciam et Robertum contra formam statuti quo cavetur ne terre se tenement[] ad manum mortuam deveniant quoquo modo prelocuta dicunt super sacramentum suum quod predictus nunc prior venit ad predicta tenementa in in visu posita et peciit redditum predictum a prefatis Iohanne Padington[] Nicholao et Roberto sibi solvi et iidem Iohannes Nicholaus et Robertus redditum illum eidem nunc priori soluere recusarunt et quod dissisa illa vi et armis facta non fuit et quod predictus redditus eidem nunc priori per duos annos et dimidiam proximos ante diem inpetracionis bille huius assise non solutus aretro existit ad dampnum ipsius nunc prioris occasione dissise predicte ultra arreragia redditus predicti promisis et custagiis suis circa sectam suam in hac parte appositam viginti solidos que quidem arreragia et dampna in toto se extendunt ad [] Et similiter iidem recognitores dic[] super sacramentum suum quod non habetur aliqua fraus seu collusio contra formam statuti predicti inter priorem nunc predictum et predictos Iohannem Padington[] Nicholaum Aliciam et Robertum in hac parte prelocuta et quod dicta Alicia non interfuit dissise predicte ideo consideratum est quod predictus nunc prior recuperet seisinam de predicto redditu cum pertinenciis et arreragiis eiusdem per visum recognit[] assise predicte et dampna sua predicta superius per recogn[] predictos ad viginti solidos in forma predicta assessa Et predicti Iohannes Padington[] Nicholaus et Robertus in misericordia Et scilicet predictus nunc prior in misericordia per falso clamio suo versus predictam Aliciam que acquietata est de dissisa predicta et ipse eat inde sine die []