Charter Document - 99900149

Charter Document - 99900149


Charter Number: 99900149
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1295
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Die lune proximo ante festum Sancti Gregorii anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici vicesimo tercio venit Iohannes Hamelyn civis London et Iohanna filia et una heredum quondam Galfridi de Ponfreyt Tannatoris London et uxor sua dederunt concesserunt et carta sua confirmaverunt Waltero de Hendon clerico septem shopas et unum gardinum cum pertinenciis que habuerunt in suburbio London in parochia Sancti Sepulchri extra Newgate iuxta pontem de Holbourn que tenementa sita sunt inter tenementum domus de Simplingham et Benedicti Le Esporner versus orientem et tenementum Galfridi Bonmarche et aquam de Holeburn versus occidentem et inter vicum qui dicitur Holeburnstrete versus austrum et tenementum quod fuit Reginaldi canonici versus aquilonem videlicet quicquid ibidem habuerunt vel aliquo modo habere potuerunt sine aliqua diminucione vel ullo retenemento habenda et tenenda predicta tenementa cum omnimodis suis pertinenciis predicto Waltero et heredibus et assignatis suis quibuscumque et eorum heredibus vel assignatis libere quiete integre bene et in pace hereditate in feodo de priore et fratribus hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia et successoribus suis inperpetuum Reddendo inde annuatim eisdem priori et fratribus et successoribus suis quadraginta solidos sterlingorum ad duos anni terminos videlicet ad Pascha viginti solidos et ad festum Sancti Michaelis viginti solidos pro omnibus aliis serviciis consuetudinibus et demandis et preterea predicti Iohannes et Iohanna concesserunt pro eis et heredibus suis quod ipsi et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent predicto Waltero et heredibus et assignatis suis quibuscumque et eorum heredibus vel assignatis predicta tenementa cum omnibus suis pertinenciis per predictum servicium contra omnes gentes inperpetuum Pro hac autem donacione concessione [] dedit eis predictus Walterus quadraginta marcas sterlingorum pre manibus In cuius rei testimonium carte sue sigilla sua apposuerunt Hiis testibus domino Iohanne de Bretun milite tunc custode civitatis London Ricardo de Glou[cestre] et Henrico Box tunc vicecomitibus London Nicholao de Farendon tunc Aldermanno eiusdem Warde Joceo atte Welle Willelmo Edyman [] et multis aliis