Charter Document - 99900148
Charter Number: | 99900148 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Die lune in crastino Animarum anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici vicesimo venerunt Iohannes Marestelle et Agnes uxor sua et dederunt concesserunt et presenti carta sua confirmaverunt Waltero de Flete et Amicie uxori eius totum illud tenementum cum domibus superedificatis et omnibus pertinenciis suis quod habuerunt in parochia ecclesie Sancte Brigide iuxta pontem de Flete London quod quidem tenementum cum domibus superedificatis est inter tenementum Willelmi Heyroun ex parte orientali et tenementum Rogeri de Appelby ex parte occidentali Et extendit se in longitudine a vico regio versus austrum usque ad tenementum predicti Rogeri de Appelby versus aquilonem continens ibidem in longitudine viginti ulvas de ulvis Domini Regis Anglie ferreis sive pollicibus mensuratis in latitudine vero in capite australi iuxta vicum regium quatuor ulvas et dimidiam et unum quarterium unius ulve et tres pollices et in capite aquilonari iuxta tenementum predicti Rogeri de Appelby tres ulvas videlicet quicquid ibidem habuerunt vel habere debuerunt in terris domibus edificatis lignis lapidibus longitudine latitudine altitudine et profunditate et rebus cunctis sine aliqua diminucione vel ullo retenemento habendum et tenendum de predictis Iohanne et Agnete et heredibus vel assignatis suis predictis Waltero et Amicie et heredibus ipsius Walteri et assignatis suis quibuscumque libere quiete integre bene et in pace hereditarie inperpetuum Reddendo inde annuatim predictis Iohanni et Agneti uxori sue heredibus vel assignatis suis unum denarium ad festum Sancti Michaelis et eciam hospitali Sancti Egidii duos solidos et quatuor denarios annuatim ad quatuor anni terminos videlicet ad Pascha septem denarios ad festum Nativitatis Sancti Iohannis Baptiste septem denarios ad Sancti Michaelis septem denarios et ad Natale Domini septem denarios Et eciam hospitali Sancti Iohannis de Clerkenwelle annuatim duos solidos ad eosdem terminos per equales porciones videlicet ad quemlibet terminum sex denarios et eciam operi Beate Marie in ecclesia predicta Sancte Brigide annuatim duos solidos ad eosdem terminos videlicet ad quemlibet terminum sex denarios pro omnibus serviciis secularibus exaccionibus demandis et rebus cunctis Et predicti Iohannes et Agnes et heredes sui et assignati warantizabunt acquietabunt et defendent predictis Waltero et Amicie et heredibus ipsius Walteri et assignatis suis quibuscumque predictum tenementum cum domibus superedificatis et omnibus pertinenciis suis ut predictum est per predicta servicia contra omnes homines inperpetuum Pro hac autem donacione concessione [] dederunt sibi predicti Walterus et Amicia sex decim marcas sterlingorum pre manibus in gersumam Et ut hec donacio concessio [] perpetuam optineant firmitatem presenti carte sigilla sua apposuerunt Hiis testibus domino Radulpho de Sandwyco milite tunc custode London Radulpho le Blunt et Hamone Box tunc vicecomitibus London Willelmo de Farendon tunc Aldermanno eiusdem warde Nicholao le Lung Iohanne le Chapeller et multis aliis Et postea venit dicta Agnes et foris affidavit ius suum