Charter Document - 99900147
Charter Number: | 99900147 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Die lune proximo ante festum Omnium Sanctorum anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici xiii lecta fuit carta Iohanne filie Willelmi de Waltham quondam civis London in qua continetur quod eadem Iohanna in propria viduitate sua dedit concessit et presenti carta sua confirmavit magistro Thome Terdy Coco et Mat uxori eius sive heredibus vel assignatis suis totam terram suam cum edificiis superedificatis quam habuit in parochia Sancte Brigide virginis iacentem inter terram propinquam que fuit Albini Pistoris ex una parte versus orientem durantem usque ad venellam que vadit ad cloacam ad pontem de Flete versus occidentem videlicet quicquid habuit ibidem vel habere potuit interris edificatis lignis lapidibus longitudine latitudine et rebus cunctis a deo integre sicut Willelmus de Waltham pater suus umquam illa tenuit habendam et tenendam dictis Thome et Mat uxori sue et eorum heredibus vel assignatis suis libere quiete bene et in pace et integre cum omnibus pertinenciis suis aisiamentis libertatibus in feodo et hereditate inperpetuum Reddendo inde annuatim hospitali de Clerkenwelle sex solidos ad duos anni terminos videlicet ad Pascha tres solidos et ad festum Sancti Michaelis tres solidos et monialibus de Kelebourne xl et septem solidos et decem denarios scilicet ad Natale Domini undecim solidos et decem denarios ad Pascha undecim solidos et decem denarios ad nativitatem Sancti Iohannis Baptiste undecim solidos et decim denarios et ad festum Sancti Michaelis undecim solidos et decem denarios Et magistro Thome de Bradestrate heredibus vel assignatis suis tresdecim solidos et quatuor denarios ad predictos terminos videlicet ad quemlibet terminum xl denarios et sibi et heredibus et assignatis suis clavum gariopholi ad Natale Domini pro omnibus serviciis consuetis et secularibus demandis Et predicta Iohanna heredes et assignati sui totam predictam terram cum edificatis superedificatis et omnibus aliis pertinenciis suis ut predictum est prefatis Thome et Mat uxori sue heredibus et assignatis suis quibuscumque contra omnes omnes homines feminas Christianos et Iudeos warantizabunt defendent et acquietabunt per predictum servicium inperpetuum Pro hac autem donacione concessione [] dederunt ei predicti Thomas et Mat uxor sua viginti libras argenti pre manibus Et ut hec omnia premissa robur perpetue firmitatis optineant presentem cartam sigilli sui inpressione roboravit Hiis testibus Gregorio de Rokesle et aliis []