Charter Document - 99900142
Charter Number: | 99900142 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Die lune in festo Sancte Katerine virginis anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici nono lecta fuit carta in qua continetur quod Humfridus Spendelone et Isabella uxor eius dederunt concesserunt et carta sua confirmaverunt Nicholao Annerei Tannatori et Olive uxori sue totam domum cum pertinenciis quam habent in suburbio London in parochia Sancti Sepulchri prope pontem de Holbourn que domus cum pertinenciis est inter tenementum quod fuit quondam Galfridi Le Punfreit quod tenuit de fratribus hospitalis Sancti Iohannis de Clerkenwelle versus orientem et tenementum Iohannis Fraunceys Capellarii versus occidentem et continet predicta domus cum suis pertinenciis in latitudine quinque ulvas et unum quarterium unius ulve et tres pollices de ulvis ferreis Domini Regis E[dwardi] sine pollicibus mensurantis et in longitudine a vico regio usque ad terram dicti Nicholai viginti et sex ulvas et unum quartarium unius ulve et quinque pollices de eisdem ulvis scilicet quicquid ibidem habuerunt in edificiis terris lignis lapidibus longitudine latitudine et rebus cunctis sine ulla diminucione habend et tenend predictis Nicholao et Olive et heredibus suis et cuicumque vel quandocumque dare vendere dimittere legare vel alio modo assignare voluerint de supradictis Humfrido et Isabella uxore sua et heredibus suis libere quiete bene et in pace et hereditarie inperpetuum Reddendo inde annuatim dictis Humfrido et Isabelle et heredibus suis tres denarios ad duos anni terminos videlicet ad Pascha tres obolos et ad festum Michaelis tres obolos et fratribus Sancti Iohannis de Clerkenwelle triginta denarios ad equos terminos scilicet ad utrumque terminum quindecim denarios pro omni servicio Et predicti Humfridus et Isabella uxor eius et heredes sui warantizabunt predictis Nicholao et Olive et heredibus suis vel cuicumque dare vendere legare dimittere vel alio modo assignare voluerint totam predictam domum cum suis pertinenciis per servicium predictum versus omnes gentes acquietabunt et defendent inperpetuum Pro hac autem donacione concessione et presentis carte confirmacione dederunt predicti Nicholaus et Olivia supradictis Humfrido et Isabelle quinque marcas argenti in gersumam Hiis testibus []