Charter Document - 99900118

Charter Document - 99900118


Charter Number: 99900118
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1384
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec indentura testatur quod nos Frater Iohannes Radyngton[] prior et fratres hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia unanimi assensu et voluntate concessimus et dimisimus Stephano Grone et Sarre uxori eius unum gardinum in suburbio London[] in le Chauncelerlane inter placeam quondam Willelmi Kelsey ex una parte et placeam Rogeri Gardiner ex altera parte habend[um] et tenend[um] predictum gardinum cum suis pertinenciis eisdem Stephano et Sarre ad totam vitam eorundem vel eorum alterius diucius viventis reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris duodecim solidos sterlingorum ad festa Sancti Michaelis Archangeli Natalis Domini pasche et Nativitatis Sancti Iohannis Baptiste per equales porciones faciend[o] eciam nobis et pro nobis omnia alia onera et singula dicto gardino cum suis pertinenciis qualitercumque incumbencia durante termino supradicto Et predicti Stephanus et Sarra clausuras dicti gardini bene et competenter reparabunt et sic de anno in annum manutenebunt sumptibus suis propriis durante termino suo predicto et in fine eiusdem termini ipsas clausuras in bono et competenti statu dimittent Et si contingat predictos Stephanum et Sarram vel ipsorum alterum in solucione dicti redditus in toto vel in parte aretro esse per quindecim dies post aliquem terminum prenotatum aut in reparacione clausur[] dicti gardini seu in premissis omnibus supportand[is] vel in aliquo eorundem deficere aut statum suum sine licencia nostra vel successorum nostrorum alicui dimittere volunt et concedunt dicti Stephanus et Sarra quod tunc bene liceat nobis et successoribus nostris dictum gardinum cum suis pertinenciis reingredi et inperpetuum retinere una cum omnibus bonis et catallis in ipso gardino inventis absque contradiccione aliquali ad que omnia et singula bene et fideliter faciend[a] complend[a] et observand[a] prefati Stephanus et Sarra obligant se heredes et executores ac omnia bona et catalla sua per presentes Et nos predicti prior et fratres pro nobis et successoribus nostris predictum gardinum cum suis pertinenciis predictis Stephano et Sarre in forma premissa dicto termino durante warantizabimus In cuius rei testimonium sigillum nostrum commune et sigilla dictorum Stephani et Sarre hiis indenturis alternatim sunt appensa Datum apud Cressyng[] in colebra communione capituli nostri ibidem die martis proximo post festum Sancti Barnabe apostoli anno regni Regis Ricardi secundi post conquestum septimo