Charter Document - 99900111
Charter Number: | 99900111 |
---|---|
Cartulary Title: | The Hospitaller Cartulary, London |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1307 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Frater Willelmus de la More Milicie Templi in Anglia magister humilis salutem Noveritis nos de communi consilio capituli nostri apud Dynnesley celebrati die martis proximo ante festum Sancti Barnabe Apostoli anno domini millesimo trecentesimo septimo concessisse et presenti scripto confirmasse Willelmo Lamberti nuncio Templi et Caorsecte uxor eius et heredibus de eisdem Willelmo et Caorsecte legitime exeuntibus unum mesuagium cum shopis ad iidem mesuagium spectantibus et omnibus aliis suis pertinenciis in suburbio London[] quod quidem mesuagium cum shopis quondam fuit Rogeri Glome nuncii in parochia Sancti Dunstani exoposito magne porte nostre Novi Templi et unam shopam dicto mesuagio coniunctam ex parte orientali quam Willelmus le Maher die confectionis presentis scripti de nobis tenuit ad voluntatem nostram habend[] et tenend[] de nobis et successoribus nostris predictis Willelmo et Caorsecte et heredibus de corporibus suis exeuntibus predictum mesuagium et shopas cum omnibus suis pertinenciis libere quiete bene et in pace inperpetuum Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ad totam vitam eorundem Willelmi et Caorsecte quatuor marcas et duodecim solidos argenti ad quatuor anni terminos in civitate London[] visitatos per equales porciones et faciendo inde annuatim duos adventus ad magnam curiam nostram London[] videlicet ad proximam curiam nostram post festum Sancti Michaelis et ad magnam curiam nostram post pascha pro omni servicio seculari et demand[o] et post dictorum Willelmi et Caorsecte decessum volumus quod heredes sui predicti faciant nobis et successoribus nostris de dicto tenemento per annum quinque marcas et duodecim solidos ad terminos supradictos per equales porciones una cum duobus adventibus supradictis Et si contingat quod predicti Willelmus et Caorsecta sine heredibus de corporibus suis legitime exeuntibus decedant ex tunc predictum mesuagium cum shopis et omnibus aliis suis pertinenciis nobis et successoribus nostris integre revertatur In cuius rei testimonium huic presenti scripto indentato tam commune sigillum capituli nostri quam sigillum predictum Willelmi pro se et dicta Caorsecta sunt alternatim appensa Hiis testibus fratre Radulpho de Bartone et fratre Iohanne de Stok[] capellanis fratre Thoma de Tolouse fratre Henrico Danet et fratre Simone Streche militibus fratre Willelmo filio Iohannis et fratre Willelmo de Graston[] et aliis